88:2 Grátias Dómini * in ætérnum cantábo; 88:2 Per omnes generatiónes * annuntiábo fidelitátem tuam ore meo. 88:3 Dixísti enim: In ætérnum fundáta est grátia; * in cælo stabilísti fidelitátem tuam. 88:4 Inii fœdus cum elécto meo; jurávi David, servo meo: * usque in ætérnum stabíliam semen tuum, 88:5 Et fundábo in omnes generatiónes * thronum tuum. 88:6 Cæli mirabília tua célebrant, Dómine, * et fidelitátem tuam in cœtu sanctórum. 88:7 Nam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino inter fílios Dei? 88:8 Deus est terríbilis in concílio sanctórum, * magnus et treméndus præ ómnibus circa eum. 88:9 Dómine, Deus exercítuum, quis par est tibi? * Potens es, Dómine, et fidélitas tua circúmdat te. 88:10 Tu ímperas supérbiæ maris, * tumórem flúctuum ejus tu compéscis. 88:11 Tu transfíxum conculcásti Rahab, * Brácchio poténti tuo dispersísti inimícos tuos. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terrárum et quod eum replet tu fundásti; * aquilónem et austrum tu creásti; 88:13 Thabor et Hermon de nómine tuo exsúltant. * Tibi brácchium potens est, 88:14 Firma manus tua, déxtera tua erécta. * Justítia et jus sunt fundaméntum throni tui; 88:15 Grátia et fidélitas præcédant te. * Beátus pópulus qui exsultáre novit; 88:16 Ambulant, Dómine, in lúmine vultus tui, de nómine tuo lætántur semper, * et justítia tua extollúntur. 88:17 Nam tu es splendor poténtiæ eórum, * et tuo favóre extóllitur cornu nostrum. 88:18 Nam Dómini est clípeus noster, * et Sancti Israël rex noster.