95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ. 95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine ejus, * annuntiáte de die in diem salútem ejus. 95:3 Enarráte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus. 95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii. 95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit. 95:6 Majéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta ejus. 95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis ejus. 95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria ejus; * adoráte Dóminum in ornátu sacro. 95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat. 95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt. 95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram. 95:13 Reget orbem terrárum cum justítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.