01-07# Ex Prólogo Sancti Patri Nostri Benedícti in Régulam suam. _ Constituénda est ergo nobis domínici scola servítii. In qua institutióne nihil ásperum, nihil grave nos constitutúros sperámus; sed et si quid páululum restríctius, dictánte æquitátis ratióne, propter emendatiónem vitiórum vel conservatiónem caritátis procésserit, non ílico pavóre pertérritus refúgias viam salútis, quæ non est nisi angústo inítio incipiénda. Procéssu vero conversatiónis et fídei, dilatáto corde inenarrábili dilectiónis dulcédine cúrritur via mandatórum Dei, ut ab ipsíus numquam magistério discedéntes, in ejus doctrínam usque ad mortem in monastério perseverántes passiónibus Christi per patiéntiam participémur, ut et regno ejus mereámur esse consórtes. Amen.