01-19# Ex Cápite 4 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quæ sunt instruménta bonórum óperum _ Iracúndiæ tempus non reserváre. Dolum in corde non tenére. Pacem falsam non dare. Caritátem non derelínquere. Non juráre ne forte perjúret. Veritátem ex corde et ore proférre. Malum pro malo non réddere. Injúriam non fácere, sed et factas patiénter sufférre. Inimícos dilígere. Maledicéntes se non remaledícere, sed magis benedícere. Persecutiónem pro justítia sustinére. Non esse supérbum. Non vinoléntum. Non multum edácem. Non somnuléntum. Non pigrum. Non murmuriósum. Non detractórem. Spem suam Deo commíttere. Bonum áliquid in se cum víderit, Deo ádplicet, non sibi. Malum vero semper a se factum sciat et sibi réputet.