02-17# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 14: In natalíciis sanctórum quáliter agántur vigíliæ _ In sanctórum vero festivitátibus vel ómnibus sollemnitátibus sicut díximus domínico die agéndum, ita agátur, excépto quod psalmi aut antefánæ vel lectiónes ad ipsum diem pertinéntes dicántur; modus autem suprascríptus teneátur.