02-22# Ex Cápite 18 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quo órdine ipsi psalmi dicéndi sunt _ Ad Tértiam vero, Sextam Nonámque secúndæ fériæ novem capítula quæ resídua sunt de centésimo octávo décimo, ipsa terna per eásdem Horas dicántur. Expénso ergo psalmo centésimo octávo décimo duóbus diébus, id est Domínico et secúnda féria, tértia féria jam ad Tértiam, Sextam vel Nonam psallántur terni psalmi a centésimo nono décimo usque centésimo vicésimo séptimo, id est psalmi novem. Quique psalmi semper usque Domínica per eásdem Horas ítidem repetántur, hymnórum nihilóminus, lectiónum vel vérsuum dispositiónem unifórmem cunctis diébus servátam. Et ita scílicet semper Domínica a centésimo octávo décimo incipiétur.