03-01# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 24: Qualis debet esse modus excommunicatiónis _ Secúndum modum culpæ, et excommunicatiónis vel disciplínæ mensúra debet exténdi. Qui culpárum modus in abbátis pendat judício. Si quis tamen frater in levióribus culpis invenítur, a mensæ participatióne privétur. Priváti autem a mensæ consórtio ista erit rátio, ut in oratório psalmum aut antefánam non impónat, neque lectiónem récitet, usque ad satisfactiónem. Refectiónem autem cibi post fratrum refectiónem solus accípiat, ut, si verbi grátia fratres refíciunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille véspera, usque dum satisfactióne cóngrua véniam consequátur.