03-04# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 27: Quáliter débeat abbas sollícitus esse circa excommunicátos _ Omni sollicitúdine curam gerat abbas circa delinquéntes fratres, quia: Non est opus sanis médicus, sed male habéntibus. Et ídeo uti debet omni modo ut sápiens médicus: inmíttere senpéctas, id est senióres sapiéntes fratres, qui quasi secréte consoléntur fratrem fluctuántem et próvocent ad humilitátis satisfactiónem et consoléntur eum ne abundantióri tristítia absorbeátur, sed, sicut ait item Apóstolus: Confirmétur in eo cáritas, et orétur pro eo ab ómnibus. Magnópere enim debet sollicitúdinem gérere abbas et omni sagacitáte et indústria cúrrere, ne áliquam de óvibus sibi créditis perdat. Nóverit enim se infirmárum curam suscepísse animárum, non super sanas tyránnidem. Et métuat Prophétæ comminatiónem per quam dicit Deus: Quod crassum videbátis, et quod débile erat proiciebátis. Et Pastóris boni pium imitétur exémplum, qui, relíctis nonagínta novem óvibus in móntibus, ábiit unam ovem quæ erráverat quǽrere. Cujus infirmáti in tantum conpássus est, ut eam in sacris húmeris suis dignarétur inpónere et sic reportáre ad gregem.