03-09# Ex Cápite 31 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De cellarário monastérii qualis sit _ Humilitátem ante ómnia hábeat, et cui substántia non est quod tribuátur, sermo responsiónis porrigátur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum óptimum. Omnia quæ ei injúnxerit abbas, ipsa hábeat sub cura sua; a quibus eum prohibúerit, non præsúmat. Frátribus constitútam annónam sine áliquo tyfo vel mora ófferat, ut non scandalizéntur, memor divíni elóquii, quid mereátur qui scandalizáverit unum de pusíllis. Si congregátio major fúerit, solácia ei dentur, a quibus adjútus et ipse æquo ánimo ímpleat offícium sibi commíssum. Horis conpeténtibus et dentur quæ danda sunt et petántur quæ peténda sunt, nemo perturbétur neque contristétur in domo Dei.