03-12# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 34: Si omnes æquáliter débeant necessária accípere _ Sicut scriptum est: Dividebátur síngulis prout cuique opus erat. Ubi non dícimus ut personárum - quod absit - accéptio sit, sed infirmitátum considerátio; ubi qui minus índiget, agat Deo grátias et non contristétur, qui vero plus índiget, humiliétur pro infirmitáte, non extollátur pro misericórdia; et ita ómnia membra erunt in pace. Ante ómnia, ne murmuratiónis malum pro qualicúmque causa in áliquo qualicúmque verbo vel significatióne appáreat. Quod si deprehénsus fúerit, districtióri disciplínæ subdátur.