03-17# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 38: De ebdomadário lectóre _ Mensis fratrum léctio deésse non debet, nec fortúito casu qui arripúerit códicem légere ibi, sed lectúrus tota ebdómada domínica ingrediátur. Qui ingrédiens post missas et communiónem petat ab ómnibus pro se orári, ut avértat ab ipso Deus spíritum elatiónis. Et dicátur hic versus in oratório tértio ab ómnibus, ipso tamen incipiénte: Dómine, lábia mea apéries, et os meum adnuntiábit laudem tuam. Et sic accépta benedictióne ingrediátur ad legéndum. Et summum fiat siléntium, ut nullus musitátio vel vox nisi solíus legéntis ibi audiátur. Quæ vero necessária sunt comedéntibus et bibéntibus sic sibi vicíssim minístrent fratres, ut nullus indígeat pétere áliquid. Si quid tamen opus fúerit, sónitu cujuscúmque signi pótius petátur quam voce. Nec præsúmat ibi áliquis de ipsa lectióne aut aliúnde quicquam requírere, ne detur occásio; nisi forte prior pro ædificatióne volúerit áliquid bréviter dícere. Frater autem lector ebdomadárius accípiat mixtum, priúsquam incípiat légere, propter communiónem sanctam, et ne forte grave si ei jejúnium sustinére. Póstea autem cum coquínæ ebdomadáriis et servitóribus refíciat. Fratres autem non per órdinem legant aut cantent, sed qui ædíficant audiéntes.