03-22# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 43: De his qui ad opus Dei vel ad mensam tarde occúrrunt _ Ad horam divíni Offícii, mox audítus fúerit signus, relíctis ómnibus quǽlibet fúerint in mánibus, summa cum festinatióne currátur, cum gravitáte tamen, ut non scurrílitas invéniat fómitem. Ergo nihil óperi Dei præponátur. Quod si quis in noctúrnis Vigíliis post Glóriam psalmi nonagésimi quarti, quem propter hoc omníno subtrahéndo et moróse vólumus dici, occúrrerit, non stet in órdine suo in choro, sed últimus ómnium stet aut in loco, quem tálibus neglegéntibus seórsum constitúerit abbas, ut videántur ab ipso vel ab ómnibus, usque dum conpléto ópere Dei pública satisfactióne pæníteat. Ideo autem eos in último aut seórsum judicávimus debére stare ut, visi ab ómnibus, vel pro ipsa verecúndia sua eméndent; nam si foris oratórium remáneant, erit forte talis qui se aut recóllocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fábulis vacat, et datur occásio malígno; sed ingrediántur intus, ut nec totum perdant et de réliquo eméndent. Diúrnis autem Horis, qui ad opus Dei post versum et Glóriam primi psalmi qui post versum dícitur non occúrrerit, lege qua supra díximus, in último stent, nec præsúmant sociári choro psalléntium usque ad satisfactiónem, nisi forte abbas licéntiam déderit remissióne sua, ita tamen ut satisfáciat reus ex hoc.