03-27# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 47: De significánda hora óperis Dei _ Nuntiánda hora óperis Dei dies noctísque sit cura abbátis; aut ipse nuntiáre aut tali sollícito fratri injúngat hanc curam, ut ómnia horis conpeténtibus conpleántur. Psalmos autem vel antefánas post abbátem órdine suo quibus jussum fúerit inpónant. Cantáre autem et légere non præsúmat, nisi qui potest ipsud offícium implére ut ædificéntur audiéntes; quod cum humilitáte et gravitáte et tremóre fiat, et cui jússerit abbas.