04-13# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 59: De fíliis nobílium aut páuperum qui offerúntur _ Si quis forte de nobílibus offert fílium suum Deo in monastério, si ipse puer minor ætáte est, paréntes ejus fáciant petitiónem quam supra díximus, et cum oblatióne ipsam petitiónem et manum púeri invólvant in palla altáris, et sic eum ófferant. De rebus autem suis aut in præsénti petitióne promíttant sub jurejurándo, quia numquam per se, numquam per sufféctam persónam nec quólibet modo ei aliquándo áliquid dant aut tríbuunt occasiónem habéndi; vel certe si hoc fácere nolúerint et áliquid ófferre volunt in elemósinam monastério pro mercéde sua, fáciant ex rebus quas dare volunt monastério donatiónem, reserváto sibi, si ita volúerint usum fructum. Atque ita ómnia obstruántur ut nulla suspício remáneat púero per quam decéptus períre possit - quod absit - quod experiménto didícimus. Simíliter autem et pauperióres fáciant. Qui vero ex toto nihil habent, simplíciter petitiónem fáciant et cum oblatióne ófferant fílium suum coram téstibus.