04-19# Ex Cápite 63 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De órdine congregatiónis _ Junióres ígitur prióres suos honórent, prióres minóres suos díligant. In ipsa appellatióne nóminum nulli líceat álium puro appelláre nómine, sed prióres junióres suos fratrum nómine, junióres autem prióres suos nonnos vocent, quod intellígitur patérna reveréntia. Abbas autem, quia vices Christi créditur ágere, dóminus et abbas vocétur, non sua adsumptióne sed honóre et amóre Christi; ipse autem cógitet et sic se exhíbeat ut dignus sit tali honóre. Ubicúmque autem sibi óbviant fratres, júnior priórem benedictiónem petat. Transeúnte majóre minor surgat et det ei locum sedéndi, nec præsúmat júnior consedére nisi ei præcípiat sénior suus, ut fiat quod scriptum est: Honóre ínvicem præveniéntes. Púeri parvi vel adulescéntes in oratório vel ad mensas cum disciplína órdines suos consequántur. Foris autem vel ubíubi, et custódiam hábeant et disciplínam, usque dum ad intellegíbilem ætátem pervéniant.