04-23# Ex Cápite 65 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De præpósito monastérii _ Ideo nos vídimus expedíre propter pacis caritatísque custódiam in abbátis péndere arbítrio ordinatiónem monastérii sui. Et si potest fíeri per decános ordinétur, ut ante disposúimus, omnis utílitas monastérii, prout abbas disposúerit, ut dum plúribus commíttitur, unus non supérbiat. Quod si aut locus éxpetit aut congregátio petíerit rationabíliter cum humilitáte et abbas judicáverit expedíre, quemcúmque elégerit abbas cum consílio fratrum timéntium Deum órdinet ipse sibi præpósitum. Qui tamen præpósitus illa agat cum reveréntia quæ ab abbáte suo et injúncta fúerint, nihil contra abbátis voluntátem aut ordinatiónem fáciens, quia quantum prælátus est céteris, ita eum opórtet sollicítius observáre præcépta régulæ. Qui præpósitus si repértus fúerit vitiósus aut elatióne decéptus superbíre, aut contémptor sanctæ régulæ fúerit conprobátus, admoneátur verbis usque quater. Si non emendáverit, adhibeátur ei corréptio disciplínæ reguláris. Quod si neque sic corréxerit, tunc deiciátur de órdine præpositúræ et álius qui dignus est in loco ejus subrogétur. Quod si et póstea in congregatióne quiétus et obœ́diens non fúerit, étiam de monastério pellátur. Cógitet tamen abbas se de ómnibus judíciis suis Deo réddere ratiónem, ne forte invídiæ aut zeli flamma urat ánimam.