04-24# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 66: De hostiariis monastérii _ Ad portam monastérii ponátur senes sápiens, qui sciat accípere respónsum et réddere, et cujus matúritas eum non sinat vacári. Qui portárius cellam debébit habére juxta portam, ut veniéntes semper præséntem invéniant a quo respónsum accípiant. Et mox ut áliquis pulsáverit aut pauper clamáverit, «Deo grátias» respóndeat aut «Bénedic», et cum omni mansuetúdine timóris Dei reddat respónsum festinánter cum fervóre caritátis. Qui portárius si índiget solácio juniórem fratrem accípiat. Monastérium autem, si possit fíeri, ita debet constítui ut ómnia necessária, id est aqua, molendínum, hortum vel artes divérsas intra monastérium exerceántur, ut non sit necéssitas mónachis vagándi foris, quia omníno non éxpedit animábus eórum.Hanc autem régulam sǽpius vólumus in congregatióne legi, ne quis fratrum se de ignorántia excúset.