04-29# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 71: Ut obœdiéntes sibi sint ínvicem _ Obœdiéntiæ bonum non solum abbáti exhibéndum est ab ómnibus, sed étiam sibi ínvicem ita obœ́diant fratres, sciéntes per hanc obœdiéntiæ viam se itúros ad Deum. Præmísso ergo abbátis aut præpositórum qui ab eo constituúntur império, cui non permíttimus priváta impéria præpóni, de cétero omnes junióres prióribus suis omni caritáte et sollicitúdine obœ́diant. Quod si quis contentiósus repperítur, corripiátur. Si quis autem frater pro quavis mínima causa ab abbáte vel a quocúmque prióre corrípitur quólibet modo, vel si léviter sénserit ánimos prióris cujuscúmque contra se irátos vel commótos quamvis módice, mox sine mora támdiu prostrátus in terra ante pedes ejus jáceat satisfáciens, usque dum benedictióne sanétur illa commótio. Quod si contémpserit fácere, aut corporáli vindíctæ subjáceat aut, si cóntumax fúerit, de monastério expellátur.