[Rank] Die Quinta Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 [Rule] vide Sancti/01-01 CPapaM=Telésphorum; [Commemoratio] !Commemoratio S. Telesphori Papae et Martyris @Commune/C2:Oratio1 Gregem [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 8:1-4 8:1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. 8:2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. 8:3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 8:4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. [Lectio2] !Rom 8:5-9 8:5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt. 8:6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: 8:7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 8:8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 8:9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. [Lectio3] !Rom 8:9-11 8:9 Si quis autem Spiritum Christi non habet: hic non est ejus. 8:10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 8:11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. [Responsory1] @Sancti/01-01:Responsory1 [Responsory2] @Sancti/01-01:Responsory2 [Responsory3] @Sancti/01-01:Responsory3