[Rank] Quinta die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Decima Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum (rubrica Divino aut rubrica Tridentina aut rubrica Monastica) CPapaM=Hygínum; Infra octavam Epiphaniae Domini [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 14:1-4 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. [Responsory1] @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Responsory2] @Sancti/01-06:Responsory2 [Responsory3] @Sancti/01-06:Responsory3 [Lectio2] !Rom 14:5-8 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. [Lectio3] !Rom 14:9-13 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. [Lectio4] Sermo sancti Maximi Episcopi. !Homilia 1. de Epiphania. In hac, dilectissimi, celebritate, sicut relatu paternae traditionis instruimur, multiplici nobis est festivitate laetandum. Ferunt enim, hodie Christum Dominum nostrum vel stella duce a Gentibus adoratum; vel invitatum ad nuptias, aquas in vina vertisse; vel suscepto a Joanne baptismate, consecrasse fluenta Jordanis, suumque simul purificasse Baptistam. [Lectio5] Sed quid potissimum praesenti hoc factum sit die, noverit ipse qui fecit: nos tamen credere, nec dubitare debemus, quidquid illud est, factum esse pro nobis. Nam quod eum fulgentioris stellae radiis incitati adoravere Chaldaei, Deum verum Gentibus spes data est adorandi. Quod aquae novo sunt ordine in vina mutatse, novi nobis poculi praelibatum est sacramentum. Quod autem baptizatus est Agnus Dei, regenerantis baptismi salutare nobis munus est dedicatum. [Lectio6] Oportet itaque nos, fratres, ad honorem Salvatoris nostri, cujus nativitatem debita nuper cum exsultatione transegimus omni cum devotione etiam hunc virtutum ejus celebrare natalem. Et quam recte tria haec nobis uno acta in die mysteria praedicantur, qui ineffabilis Trinitatis arcanum uno Dei sub nomine confitemur. Per haec ergo miracula Christus Dominus Redemptor noster oculis se voluit revelare mortalium, quatenus invisibilis ejus divinitas, quae latebat in homine, in opere non lateret. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Et reliqua. _ Homilia sancti Hieronymi Presbyteri. !Lib. 1. Comment. in cap. 2. Matth. Vidimus enim stellam ejus in Oriente. Ad confusionem Judaeorum, ut nativitatem Christi a Gentibus discerent, oritur in Oriente stella; quam futuram, Balaam, cujus successores erant, vaticinio noverant. Lege Numerorum librum. Deferuntur autem Magi stellae indicio in Judaeam, ut sacerdotes a Magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu ejus. [Lectio8] At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judaeae. Librariorum hic error est. Putamus enim ab Evangelista primum editum, sicut in ipso Hebraico legimus, Judae, non Judaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethlehem, ut ad distinctionem ejus, hic Judaea poneretur? Judae autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethlehem in Galilaea. Lege librum Jesu filii Nave. Denique et in ipso testimonio, quod de Michaeae prophetia sumptum est, ita habetur: Et tu Bethlehem terra Juda. [Lectio9] Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Pulcherrime munerum sacramenta Juvencus Presbyter uno versiculo comprehendit: Thus, aurum, myrrham, Regique, hominique, Deoque dona ferunt. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt, non per Angelum, sed per ipsum Dominum: ut meritorum Joseph privilegium demonstraretur. Revertuntur autem per aliam viam: quia infidelitati miscendi non erant Judaeorum. &teDeum [Ant 2] Omnes nationes * venient a longe, portantes munera sua, alleluia. [Ant 3] Omnes de Saba * venient, aurum et thus deferentes, alleluia, alleluia. [Commemoratio 3] (rubrica Divino aut rubrica Tridentina aut rubrica Monastica) !Commemoratio S. Hygini Papae et Martyris @Commune/C2:Oratio proper Gregem _ $Oremus Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus: et quia pondus proprie actionis gravat, beati Hyginum Martyris tui atque Pontificis intercessio gloriosa nos protegat. $Per Dominum