[Rank] S. Marcelli Papae et Martyris;;Semiduplex;;2;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones [Oratio] Preces populi tui, quaesumus Domine, clementer exaudi: ut beati Marcelli Martyris tui atque Pontificis meritis adjuvemur, cujus passione laetamur. $Per Dominum [Lectio4] Marcellus Romanus, a Constantio et Galerio usque ad Maxentium pontificatum gessit. Cujus hortatu Lucina matrona Romana, bonorum suorum Dei Ecclesiam fecit heredem. Aucto in Urbe fidelium numero, ad eorum utilitatem, ad baptismum poenitentiamque dandam eis, qui christianam religionem susciperent, et ad Martyrum sepulturam, novos Titulos instituit, et quasi alteras dioeceses distribuit. Quibus rebus ira incensus Maxentius, Marcello gravia supplicia minatur, nisi, deposito pontificatu, idolis immolaret. [Lectio5] Qui cum insanas hominis voces negligeret, misit eum in catabulum, ut bestiarum, quae publice alebantur, curam sustineret. Ubi Marcellus assiduis jejuniis et precibus novem menses vitam duxit, parochias, quas praesens non poterat, visitans per epistolas. Inde ereptus a clericis, hospitio recipitur a beata Lucina, in cujus sedibus ecclesiam dedicavit, quae hodie titulo sancti Marcelli nominatur: in qua et Christiani orabant, et ipse beatus Marcellus praedicabat. [Lectio6] Quibus cognitis, Maxentius in eam ecclesiam catabuli bestias transferri, et a Marcello custodiri jubet: ubi loci foeditate, multisque aerumnis afflictus obdormivit in Domino. Cujus corpus in coemeterio Priscillae via Salaria a beata Lucina sepultum est decimo septimo Kalendas Februarii. Sedit annos quinque, mensem unum, dies viginti quinque. Scripsit epistolam ad episcopos Antiochenae provinciae de primatu Romanae Ecclesiae, quam caput ecclesiarum appellandam demonstrat. Ubi etiam illud scriptum est, nullum concilium jure celebrari, nisi ex auctoritate Romani Pontificis. Ordinavit mense Decembri Romae presbyteros viginti quinque, diaconos duos, episcopos per diversa loca viginti unum. [Lectio94] Marcéllus Románus, a Constántio et Galério usque ad Maxéntium pontificátum gessit. Ejus hortátu Lucína, matróna Romána, bonórum suórum Dei Ecclésiam fecit herédem. Aucto in Urbe fidélium número, novos Títulos instítuit, et quasi álteras dioecéses distríbuit. Quare irátus Maxéntius, grávia supplícia minátur, nisi, depósito pontificátu, idólis immoláret. Acriter réstitit póntifex, ideóque missus fuit in catábulum, ut bestiárum, quæ públice alebántur, curam sustinéret. Novem menses ibi tradúxit, paróchias, quas præsens non póterat, vísitans per epístolas. Inde eréptus a cléricis, hospítio recípitur a beáta Lucína, in cujus ædibus ecclésiam dedicávit, ubi fidélibus prædicábat. Tunc Maxéntius in eam ecclésiam béstias catábuli transférri et a Marcéllo custodíri jubet: qui, loci foeditáte et ærúmnis afflíctus obdormívit in Dómino. Ejus corpus in coemetério Priscíllæ via Salária a beáta Lucína sepúltum est die décima sexta Januárii. &teDeum [Lectio7] @Commune/C4:Lectio71 [Lectio8] @Commune/C4:Lectio81 [Lectio9] @Commune/C4:Lectio91 [Responsory8] R. Domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis * Posuisti in capita eius coronam de lapide pretioso V. Vitam petiit a te, et tribuisti in longitudinem dierum in saeculum, saeculi R. Posuisti in capita eius coronam de lapide pretioso &Gloria R. Posuisti in capita eius coronam de lapide pretioso