[Rank] S. Joannis Chrysostomi Episcopi Confessoris Ecclesiae Doctoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Name] Joannes Chrysostome [Rule] vide C4a;mtv 9 lectiones [Oratio] Ecclesiam tuam, quaesumus Domine, gratia caelestis amplificet: quam beati Joannis Chrysostomi Confessoris tui atque Pontificis illustrare voluisti gloriosis meritis, et doctrinis. $Per Dominum [Lectio4] Joannes Antiochenus, propter aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomus a forensibus et saecularibus studiis ad divinas litteras summa cum ingenii et industriae laude se contulit. Itaque sacris initiatus, ac presbyter Antiochenae ecclesiae factus, mortuo Nectario, Arcadii imperatoris opera, invitus Constantinopolitanae ecclesiae praeficitur. Quo suscepto pastorali munere, depravatos mores, et nobiliorum hominum vivendi licentiam vehementius objungere coepit. Qua ex libertate magnam multorum subiit invidiam. Apud Eudoxiam etiam, quod eam propter Callitropae viduae pecuniam, et alterius viduae agrum reprehendisset, graviter offendit. [Lectio5] Quare aliquot episcoporum acto Chalcedone conventu, quo ipse vocatus ire noluit, quod nec legitimum concilium, nec publicum esse diceret; nitente in primis ipsa contra Chrysostomum Eudoxia, ejicitur in exsilium: sed paulo post propter ejus desiderium seditione populi facta, admirabili civitatis plausu ab exsilio revocatur. Verum cum perditos mores increpare non desisteret, et ad argenteam Eudoxiae statuam in foro sanctae Sophiae ludos fieri prohiberet: conspiratione inimicorum episcoporum iterum exsulare cogitur, viduis et egentibus omnibus communis parentis ejectionem lugentibus. In exsilio Chrysostomus incredibile est et quanta mala perpessus sit, et quam multos ad Jesu Christi fidem converterit. [Lectio6] Verum dum concilio Romae habito, decreto Innocentii primi Pontificis restituitur, a militibus, qui eum custodiebant, miris in itinere malis et calamitatibus afficitur. Cumque per Armeniam duceretur, sanctus Basiliscus Martyr, in cujus templo antea oraverat, noctu sic eum affatus est: Joannes frater, crastinus dies nos loco conjunget. Quare postridie sumpto Eucharistiae sacramento seque crucis signo muniens, animam Deo reddidit, decimo octavo Kalendas Octobris. Quo mortuo, horribilis grando Constantinopoli cecidit, et quatriduo Augusta cessit e vita. Ejus corpus insigni pompa et hominum multitudine celebratum, Theodosius Arcadii filius Constantinopolim portandum, et honorifice sepeliendum curavit sexto Kalendas Februarii: cujus etiam reliquias veneratus, parentum suorum veniam petiit: quod deinde Romam translatum in basilica Vaticana conditum est. Multitudinem, pietatem, ac splendorem concionum, ceterorumque ejus scriptorum, interpretandi etiam rationem, et inhaerentem sententiae sacrorum librorum explanationem, omnes admirantur: dignumque existimant, cui Paulus Apostolus, quem ille mirifice coluit, scribenti et praedicanti multa dictasse videatur. Hunc vero praeclarissimum universae Ecclesiae Doctorem Pius decimum Pontifex maximus caelestem oratorum sacrorum patronum declaravit atque constituit. [Lectio94] Joánnes Antiochénus, propter áureum eloquéntiæ flumen cognoménto Chrysóstomus, présbyter Antiochénæ ecclésiæ factus, mórtuo Nectário, Arcádii imperatóris ópera, invítus Constantinopolitánæ ecclésiæ præfícitur. Quo in múnere, cum depravátos mores et nobílium hóminum vivéndi licéntiam veheméntius objurgáret, magnam multórum súbiit invídiam. Apud Eudóxiam étiam, quod eam propter Callítropæ víduæ pecúniam, et altérius víduæ agrum reprehendísset, gráviter offéndit. Quare exsuláre cógitur, víduis et egéntibus ómnibus commúnis paréntis ejectiónem lugéntibus. Incredíbile dictu est, quanta mala in exsílio perpéssus sit, et quam multos ad Jesu Christi fidem convérterit. Multitúdinem, pietátem ac splendórem conciónum ceterorúmque ejus scriptórum, omnes admirántur. Animam Deo réddidit décimo octávo Kaléndas Octóbris, ejúsque corpus in basílica Vaticána cónditum est. Hunc præclárum totíus Ecclésiæ Doctórem Pius Papa décimus cæléstem prædicatórum patrónum constítuit. &teDeum