[Rank] S. Joannis Bosco Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui sanctum Joannem Confessorem tuum adolescentium patrem et magistrum excitasti, ac per eum, auxiliatrice Virgine Maria, novas in Ecclesia tua familias florescere voluisti: concede, quaesumus; ut, eodem caritatis igne succensi, animas quaerere, tibique soli servire valeamus. $Per Dominum [Lectio4] Joannes Bosco, humili loco natus apud Castrum Novum in Astensibus atque sanctissime, patre amisso, disciplina materna institutus, mira de se vel a prima aetate portendit. Ingenio enim mitis atque ad pietatem pronus, singulari se gerebat auctoritate inter aequales, quorum lites dirimere, faciles rixas componere, turpia verba jocosque lascivos compescere mature coepit. Tum verbis eos jucundis ad se advocare, ludis preces inserere, quae sacra eloquia in templo audivisset mirabili sermonis copia ac dulcedine referre, ad Poenitentiae et Eucharistiae sacramenta rite suscipienda puerulos quam primum quamque creberrime inducere sategit. Oris quoque decor verecundus, morum suavitas atque innocentissimae vitae candor omnium animos ad eum pertrahebant. Licet vero, familiaris rei angustia pressus, laborum aerumnarumque plenam adolescentiam egerit, in id tamen unum hilaris ac Deo fidens contendit, ut sacerdotio augeretur. [Lectio5] Voti tandem compos effectus, Cheriensem civitatem primum, ac dein Augustam Taurinorum petiit, quo acris, beato Josepho Cafasso magistro, et in scientia sanctorum proficeret et ad sacram morum doctrinam addiscendam animum adjungeret. Ibi autem cum voluntatis inclinatione tum superno instinctu incitatus, suum in adulescentulos animum convertit, ut prima iis christianae sapientiae traderet rudimenta. Quorum cum fieret in dies major numerus, sedem ad eos coadunandos stabilem ac firmam, haud sine caelesti afflatu, asperis et diuturnis difficultatibus superatis, in illa urbis parte collocavit, quae vulgo Valdocco appellatur, in eamque rem totus incubuit. Paulo vero post, Virgine Deipare auxiliante, quae ei puerulo per visum in somnis futura innuerat, Joannes Salesianorum Societatem instituere decrevit, cujus esset praesertim juveniles animas Christo lucrifacere; item novam familiam suscepit constituendam sacrarum virginum, quae ab Auxiliatrice Dei Matre nuncupatae adulescentualas dirigerent in vias Domini; quibus demum pium Cooperatorum coetum adjecit ad Salesianorum opera studio ac pietate fovenda. Itaque brevi factum est, ut permagnam et christianae et civili societati utilitatem afferret. [Lectio6] Animarum enim studio flagrans, nulli pepercit labori nullique impensae, ut festorum dierum asceteria, pro adulescentulis pupillorum hospitia, pusionum operariorum scholas, aedes pueris alendis, instituendis, templa Deo longe lateque per orbem excitaret. Simul Christi fidem in Subalpinis verbo et exemplo fovere, per totam Italiam optimos libros conficiendo, edendo, divulgando tutari, Evangelii praecones ad gentes infideles saepius mittendo propagare non desiit. Simplex ac rectus homo Dei, ad omne opus bonum instructus, omnigenis virtutibus floruit, quas incenssimae caritatis ardor alebat. Mente in Deum constanter erecta ac supernis charismatibus cumulatus, nullis sanctissimus vir nec minis terreri, nec laboribus fatigari, nec curis opprimi, neque rebus adversis perturbari videbatur. Tria autem pietatis officia suis maxime commendavit: ut quam saepissime ad sacram exhomologesim sacramque synaxim accederent, ut Mariam Auxiliatricem peramanter colerent, ut Pontifici Maximo ceu filii addictissimi obsequerentur. Nec silentio praetereundum est eum, in difficillimis rerum adjunctis, praesto non semel Romano Pontifici adfuisse, ut mala ex legibus contra Ecclesiam eo tempore latis derivata temperaret. Vitae cursum, tot tantisque operibus ac laboribus refertum, confecit pridie Kalendas Februarias anno salutis millesimo octingentesimo octogesimo octavo, aetatis septuagesimo tertio. Quem multis clarum miraculis Pius undecimus Pontifex Maximus, anno millesimo nongentesimo vigesimo nono Beatorum, quinquennio post, die solemni Pascha, decimo nono exeunte saeculo a peracta humani generis Redemptione, gentibus ex orbe universo in Urbem confluentibus, Sanctorum ordinibus adserebat. [Lectio94] Joánnes Bosco, húmili loco natus, post ærumnósam innocentissimámque puerítiam, stúdiis Chérii óperam dedit, quo quidem témpore ingénii et virtútum laude enítuit. Sacérdos creátus, Augústam Taurinórum pétiit, ubi ómnibus ómnia factus est; sed præsértim in adolescéntulos eósque páuperes ac derelíctos adjuvándos curam impéndit. Liberálibus disciplínis, opifícum scholis, festórum diérum ascetériis a venenátis errórum vitiorúmque pábulis puerílem ætátem removére omni ope stúduit: quam ad rem duas in Ecclésia virórum virginúmque famílias excitávit. Plúrimos ipse édidit libros christiána sapiéntia refértos. De ætérna étiam infidélium salúte per sacras suórum sodálium expeditiónes óptime méruit. Mente in Deum constánter erécta, nullis homo sanctíssimus, nec minis terréri, nec labóribus fatigári, nec curis ópprimi, nec rebus advérsis perturbári videbátur. Obiit anno salútis millésimo octingentésimo octogésimo octávo, ætátis septuagésimo tértio. A Pio undécimo, Pontífice máximo, in Sanctórum númerum relátus est. &teDeum [Lectio7] Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum !Matt 18:1-5 In illo tempore: accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas major est in regno caelorum? Et reliqua. _ Homilia Sancti Joannis Chrysostomi !Homilia 60 in Matth. cap. 18 Vide quot modis nos inducat Dominus ad curam vel minorum fratrum? Ne itaque dixeris: Aerarius est ille, aut calceorum sutor, agricola, insipiens, ut ideo despicias illum. Ne enim in illud mali incidas, perpende quot modis te inducat, ut modeste agas et eorum curam geras. Puerum in medio statuit et ait: Efficiamini ut parvuli; et: Quicumque susceperit parvulum talem, me suscipit; et: Qui scandalizaverit, extrema patietur. Si ergo Deus ita gaudet de parvulo qui repertus est, cur tu despicias eos quos Deus tam sollicite curat, cum oporteret animam ipsam tradere pro uno ex parvulis istis? Tanta quippe est Deo cura de anima, ut ne Filio quidem suo pepercerit. Quare, obsecro, primo diluculo cum a domo exierimus, hunc unum scopum habeamus et hanc praecipue sollicitudinem, ut periclitantem eripiamus. Non loquor hic de sensibili periculo; hoc enim ne periculum quidem est: sed de periculo animae, quod hominibus parat diabolus. [Lectio8] Improbus, inquis, difficile toleratur. Atque ideo debes illi amore jungi, ut eum a vitio removeas, ut convertas et ad virtutem reducas. At non obtemperat inquis, neque consilium admittit. Unde hoc nosti? An exhortatus es et emendare studuisti? Hortatus saepe sum, inquies. Quoties? Saepius: semel et iterum. Idne saepius vocas? Etiamsi per totam vitam id fecisses, nec deficere, nec desperare oportebat. Non vides quomodo nos Deus semper hortatur per Prophetas, per Apostolos, per Evangelistas? Quid igitur? Num. recte operamur? Num in omnibus obtemperamus? Minime. Num ideo finem fecit admonendi? [Lectio9] Nihil quippe tam pretiosum est quam anima: quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Verum omnia pervertit et dejecit pecuniarum amor, Deique timorem decussit, sicut tyrannus arcem sic animas occupans. Idcirco et filiorum et nostram negligimus salutem. Hinc magna insipientia; hinc liberi servis viliores fiunt. Ecquid de servis loquor? Mulum si quis habeat, multum curat ut agasonem illi optimum provideat, non improbum, non furacem, non temulentum, non artis suae imperitum: si autem filio paedagogum dare opus sit, casu et sine delectu obvium quemque excipimus; etsi hac arte nulla sit major. Quid par illi arti, quae dirigendae animae et efformandea juvenis menti et indoli incumbit? Qui tali instructus est facultate, plus diligentiae exhibeat oportet, quam quivis pictor aut statuarius. &teDeum