[Rank] In Purificatione Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex 2 class;;5.1;;ex C11 [Rule] ex C11; 9 lectiones Doxology=Nat Festum Domini [Ant Vespera] @Sancti/01-01:Ant Vespera [Capitulum Vespera] !Mal 3:1 v. Ecce ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum sanctum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et Angelus Testaménti, quem vos vultis. $Deo gratias [Versum 1] V. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto. R. Non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini. [Ant 1] Senex * Púerum portábat, Puer autem senem regébat: quem virgo péperit, et post partum virgo permánsit: ipsum quem génuit, adorávit. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus: ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus; ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. $Per eumdem [Invit] Ecce venit ad templum sanctum suum Dominátor Dóminus: * Gaude et lætáre, Sion, occúrrens Deo tuo. [Lectio1] De libro Exodi !Exod 13:1-3; 13:11-13 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: 2 Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Israël, tam de homínibus quam de juméntis; mea sunt enim ómnia. 3 Et ait Móyses ad pópulum: 11 Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam; 12 separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. 13 Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes. [Responsory1] R. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: * Quem virgo concépit, virgo péperit, virgo post partum, quem génuit, adorávit. V. Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Dóminum. R. Quem virgo concépit, virgo péperit, virgo post partum, quem génuit, adorávit. [Lectio2] De libro Levítici !Lev 12:1-5 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus juxta dies separatiónis ménstruæ. 3 Et die octávo circumcidétur infántulus: 4 ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in Sanctuárium donec impleántur dies purificatiónis suæ. 5 Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus juxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. [Responsory2] R. Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ secúndum legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, * Sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur. V. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. R. Sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur. [Lectio3] !Lev 12:6-8 6 Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio, sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti, 7 qui ófferet illa coram Dómino; et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui. Ista est lex pariéntis másculum aut féminam. 8 Quod si non invénerit manus ejus, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto; orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur. [Responsory3] R. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. * Sicut scríptum est in lege Dómini. V. Postquam autem impléti sunt dies purgatiónis Maríæ secúndum legem Móysi, tulérunt illum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino. R. Sicut scríptum est in lege Dómini. &Gloria R. Sicut scríptum est in lege Dómini. [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 13 de Tempore, post initium Sic olim prædíctum est: Mater Sion dicit: Homo et homo factus est in ea; et ipse fundávit eam Altíssimus. O omnipoténtia nascéntis! o magnificéntia de cælo ad terram descendéntis! Adhuc in útero portabátur, et ex útero matris a Joánne Baptísta salutabátur. In templo præsentabátur, et a Simeóne sene famóso, annóso, probáto, coronáto agnoscebátur. Tunc cognóvit, tunc adorávit, tunc dixit: Nunc, Dómine, dimíttis servum tuum in pace: quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. [Responsory4] R. Símeon justus et timorátus exspectábat redemptiónem Israël, * Et Spíritus Sanctus erat in eo. V. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini. R. Et Spíritus Sanctus erat in eo. [Lectio5] Differebátur exíre de sǽculo, ut vidéret natum, per quem cónditum est sǽculum. Agnóvit Infántem senex, factus est in Púero puer. Innovátus in ætáte, qui plenus erat pietáte. Símeon senex ferébat Christum infántem, Christus regébat Simeónis senectútem. Dictum ei fúerat a Dómino, quod non gustáret mortem, nisi vidéret Christum Dómini natum. Natus est Christus, et implétum est desidérium senis in mundi ipsíus senectúte. Ipse ad senem hóminem venit, qui mundum inveterátum invénit. [Responsory5] R. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini: * Et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, Dómine. V. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, ipse accépit eum in ulnas suas. R. Et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, Dómine. [Lectio6] In isto quidem sǽculo diu esse nolébat, et Christum in hoc sǽculo vidére cupiébat, cantans cum prophéta et dicens: Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis. Dénique, ut novéritis ita esse istíus lætítiam, conclúsit dicens: Nunc dimíttis servum tuum in pace: quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. Prophétæ cecinérunt Conditórem cæli et terræ in terra cum homínibus futúrum; Angelus nuntiávit Creatórem carnis et spíritus in carne ventúrum; salutávit Joánnes ex útero in útero Salvatórem; Símeon senex Deum agnóvit infántem. [Responsory6] R. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus in templum, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum, dicens: * Nunc dimíttis, Dómine, servum tuum in pace. V. Suscípiens Símeon Púerum in mánibus, exclamávit, dicens. R. Nunc dimíttis, Dómine, servum tuum in pace. &Gloria R. Nunc dimíttis, Dómine, servum tuum in pace. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 2:22-32 In illo témpore: Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ secúndum legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 2 Comment. in Lucæ cap. 2, post initium Et ecce homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël. Non solum ab Angelis, et prophétis, et a pastóribus, sed étiam a senióribus et justis generátio Dómini accépit testimónium. Omnis ætas, et utérque sexus, eventorúmque mirácula fidem ástruunt. Virgo génerat, stérilis parit, mutus lóquitur, Elísabeth prophétat, Magus adórat, útero clausus exsúltat, vídua confitétur, justus exspéctat. [Responsory7] R. Suscípiens Jesum in ulnas suas Símeon, exclamávit, et dixit: * Tu es vere lumen ad illuminatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israël. V. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit. R. Tu es vere lumen ad illuminatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israël. [Lectio8] Et bene justus, qui non suam, sed pópuli grátiam requirébat, cúpiens ipse corpóreæ vínculis fragilitátis exsólvi, sed exspéctans vidére promíssum: sciébat enim quia beáti óculi qui eum vidérent. Et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimítte servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace. Vide justum, velut corpóreæ cárcere molis inclúsum, velle dissólvi, ut incípiat esse cum Christo. Dissólvi enim, et cum Christo esse, multo mélius est. [Responsory8] R. Senex Púerum portábat, Puer autem senem regébat: * Quem virgo concépit, virgo péperit, virgo post partum, quem génuit, adorávit. V. Accípiens Símeon Púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Dóminum. R. Quem virgo concépit, virgo péperit, virgo post partum, quem génuit, adorávit. &Gloria R. Quem virgo concépit, virgo péperit, virgo post partum, quem génuit, adorávit. [Lectio9] Sed qui vult dimítti, véniat in templum, véniat in Jerúsalem, exspéctet Christum Dómini, accípiat in mánibus Verbum Dei, complectátur opéribus velut quibúsdam suæ fídei brácchiis: tunc dimittétur, ut non vídeat mortem, qui víderit Vitam. Vides úberem in omnes grátiam, Dómini generatióne diffúsam, et prophetíam incrédulis negátam esse, non justis. Ecce et Símeon prophétat, in ruínam et resurrectiónem plurimórum venísse Dóminum Jesum Christum, ut justórum iniquorúmque mérita discérnat; et pro nostrórum qualitáte factórum, judex verus et justus aut supplícia decérnat aut prǽmia. &teDeum [Ant Laudes] @:Ant Vespera 3:s/;;.*//g [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Ant 2] Cum indúcerent * púerum Jesum paréntes ejus, accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum, dicens: Nunc dimíttis servum tuum in pace. [Lectio Prima] !Mal 3:4 v. Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem sicut dies sǽculi et sicut anni antíqui, dicit Dóminus omnípotens. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Capitulum Sexta] !Mal 3:1-2 v. Ecce véniet, dicit Dóminus exercítuum: et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Ant Vespera 3] Símeon justus * et timorátus exspectábat redemptiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo.;;109 Respónsum accépit Símeon * a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum.;;112 Accípiens Símeon * Púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Dóminum.;;121 Lumen ad revelatiónem géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.;;126 Obtulérunt * pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum.;;147 [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Hódie * beáta Virgo María púerum Jesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum in ætérnum.