[Rank](rubrica tridentina aut rubrica divino) Sexta die infra Octavam Ss. Apostolorum Petri et Pauli;;Semiduplex;;2;;vide C1 [Rule] vide C1; 9 lectiones [Ant 2] @Sancti/07-03t [Versum 2] @Sancti/07-03t [Ant 1] @Sancti/07-03t [Versum 1] @Sancti/07-03t [Oratio] @Sancti/07-03t [Lectio4] De Expositióne sancti Joánnis Chrysóstomi in Epístolam ad Romános !Sermo 32 in morali exhortat Cum Paulus Apóstolus grátiam Dómini nostri Jesu Christi, matrem ómnium bonórum, nobis precétur; réliquum est, ut nos tali patrocinio dignos exhibeamus, ut non hic solum vocem Pauli áudiamus, sed et postquam illuc migravérimus, athletam Christi vidére mereamur. Immo, si hic audivérimus, et illic ipsum omnino vidébimus, licet non e propinquo stantes; vidébimus tamen prope regalem thronum splendentem, ubi Chérubim Deum glorificant, ubi Séraphim volant. Illic Paulum vidébimus cum Petro Sanctórum chori príncipem ac ducem, et ejus germana caritate fruemur. [Lectio5] Si enim, cum hic esset, usque adeo diligebat hómines, ut, cum dissolvi et cum Christo esse cúperet, elegerit tamen hic esse; multo magis illic ferventiórem caritátem osténdet. Ego et Romam proptérea diligo, tametsi aliunde illam laudare queam, nempe a magnitúdine, ab antiquitáte, a pulchritúdine, a multitúdine, ab imperio, a divítiis, et a rebus in bello fortiter gestis. Sed, his ómnibus omissis, ob id illam beátam prædico, quod erga illos Paulus, dum viveret, adeo fuit benévolus, adeo illos amávit, et coram disseruit, et postremo vitam apud eos finívit. Cujus sanctum corpus ipsi póssident. Et proptérea cívitas illa hinc facta est insígnis magis quam ab aliis rebus ómnibus; et tamquam corpus magnum ac validum duos habet óculos fulgéntes, Sanctórum videlicet horum corpora. [Lectio6] Non ita cælum splendéscit quando radios sol demittit, quemádmodum Romanórum urbs duos istos fulgóres ubíque terrárum emíttens. Hinc rapiétur Paulus, hinc Petrus. Considerate et horrete, quale spectaculum visura sit Roma; Paulum videlicet, repénte ex theca illa cum Petro resurgéntem, in occúrsum Dómini sursum ferri. Qualem rosam Christo mittet Roma! quálibus corónis duabus ornátur urbs ista! quálibus catenis áureis cincta est! quales habet fontes! Proptérea admiror hanc urbem, non propter colúmnas, neque propter aliam quamcúmque rerum spéciem, sed propter colúmnas illas Ecclésiæ. Quis mihi nunc dabit circumvolvi corpori Pauli, affigi sepúlcro, vidére púlverem corporis illíus, quæ adhuc in Christo déerant adimplentis, stígmata illíus gestántis, prædicatiónem Evangélii ubíque seminantis?