[Rank] S. Anacleti Papæ et Martyris;;Semiduplex;;2.2;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones OPapaM=Anaclétum; [Oratio] @Commune/C2:Oratio1:s/N\./Anacléti/ [Lectio4] Anacletus Atheniensis, Trajano imperatore rexit Ecclesiam. Decrevit, ut episcopus a tribus episcopis, neque a paucioribus consecraretur, et clerici sacris ordinibus publice a proprio episcopo initiarentur: et ut in Missa, peracta consecratione omnes communicarent. Beati Petri sepulcrum ornavit, Pontificumque sepulturæ locum attribuit. Fecit ordinationes duas mense Decembri, quibus creavit presbyteros quinque, diaconos tres, episcopos sex. Sedit annos novem, menses tres, dies decem. Martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. [Lectio5] De Expositione sancti Ambrósii Epíscopi in Psalmum centesimum decimum octavum. !Lectio v. Serm. 21. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis trepidavit cor meum. Bene hoc Martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat: qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius torum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur juste, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur: ut possit dicere, Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi veneficus, qui in nomine Domini gloriatur, cum pietas virtutum omnium fundamentum sit. [Lectio6] Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister. Verum qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans, quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis. Sed est étiam infirmitas ad salutem, est étiam timor sanctorum. Timete Dominum omnes sancti ejus: et, Beatus vir, qui timet Dominum. Qua ratione beatus? Quia in mandatis ejus cupit nimis. [Lectio94] Anaclétus Atheniénsis, Trajáno imperatóre rexit Ecclésiam. Decrévit ut epíscopus a tribus epíscopis, neque a paucióribus, consecrarétur; et clérici sacris ordínibus públice a próprio epíscopo initiaréntur; et ut in Missa, perácta consecratióne, omnes communicárent. Beáti Petri sepúlcrum ornávit, Pontificúmque sepultúræ locum attríbuit. Fecit ordinatiónes duas mense Decémbri, quibus creávit presbyteros quinque, diáconos tres, epíscopos sex. Sedit annos novem, menses tres, dies decem. Martyrio coronátus, sepúltus est in Vaticáno. &teDeum [Lectio7] @Commune/C4:Lectio7 in 2 loco [Lectio8] @Commune/C4:Lectio8 in 2 loco [Lectio9] @Commune/C4:Lectio9 in 2 loco