[Rank] Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 [Rank] (rubrica 1960) Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 [Rule] vide C3; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui nos annua sanctórum Mártyrum tuórum Cyríaci, Largi et Smarágdi solemnitáte lætíficas: concede propítius; ut, quorum natalícia colimus, virtútem quoque passiónis imitémur. $Per Dominum [Lectio4] Cyríacus diaconus, cum Sisinio, Largo et Smaragdo diutius inclusus in carcere, multa édidit miracula, in quibus Arthémiam Diocletiáni filiam precibus a dæmone liberávit; missusque ad Saporem Persárum regem, Jobíam étiam ejus filiam a nefario spíritu erípuit. Rege vero ejus patre cum quadringentis ac trigínta aliis baptizatis, Romam rediit; ubi, Maximiáni imperatóris jussu comprehénsus, catenis vinctus ante rhedam suam tráhitur; et post dies quatuor e carcere edúctus, pice liquáta perfusus et in catasta exténsus, demum cum Largo et Smaragdo aliisque viginti secúri percússus est via Salaria, ad hortos Sallustiános. Quorum córpora in eádem via décimo septimo Kalendas Aprilis sepúlta a Joánne presbytero, póstea sexto Idus Augusti a Marcello Pontifice et Lucina nobili femina lineis velis involuta et pretiósis unguentis condíta, in ipsíus Lucinæ prædium via Ostiénsi, septimo ab Urbe lápide transláta sunt. [Lectio5] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Sermo 1 de Martyribus, tom. 3. Nemo est, qui nesciat, Mártyrum glorias ad hoc divino consílio a Dei pópulis frequentári, ut et illis débitus honor dicétur, et nobis virtútis exémpla, favénte Christo, monstréntur; ut, dum hæc ita celebrári perspícimus, cognoscámus quanta eos glória máneat in cælis, quorum natalítia táliter celebrántur in terris; quo possímus, étiam ipsi, tálibus provocári exémplis, virtúte pari, devotióne consímili ac fide; ut, Christo præstánte, dimicáre et víncere hostem possímus, ut, parta victória, cum iísdem Sanctis in regnis cæléstibus triumphémus. [Lectio6] Quis est enim, qui eórum volens mérito copulári, nisi prius constántiam eórum téneat, sectétur fidem, imitétur virtútem passiónis; eórum glóriam páribus vitæ lineaméntis aut invéniat aut exquírat? Qui, etsi martýrio par esse non possit, tamen múneris tanti dignitáte se quisque bonis áctibus dignum præbeat. Adest enim clementíssimus Deus, qui desiderántibus suis aut martýrium præbeat, aut, sine martýrio, cum Sanctis præmia divína retríbuat. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 16:15-18 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Euntes in mundum univérsum prædicate Evangélium omni creaturæ. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 29 in Evangelia, post initium Potest omnis creaturæ nómine omnis natio Géntium designari. Ante enim dictum fuerat: In viam Géntium ne abieritis; nunc autem dícitur: Prædicate omni creaturæ: ut scilicet prius a Judǽa Apostolórum repulsa prædicátio tunc nobis in adjutórium fieret, cum hanc illa ad damnatiónis suæ testimónium superba repulísset. Sed cum discipulos ad prædicándum Véritas mittit, quid aliud in mundo facit, nisi grana séminis spargit? Et pauca grana mittit in semine, ut multárum messium fruges recipiat ex nostra fide. [Lectio8] Neque étenim in universo mundo tanta fidelium messis exsúrgeret, si de manu Dómini super rationalem terram illa electa grana prædicántium non venissent. Sequitur: Qui crediderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Fortasse unusquísque apud semetípsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem opéribus tenet. Vera étenim fides est, quæ in hoc, quod verbis dicit, móribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confiténtur se nosse Deum, factis autem negant. [Lectio9] Signa autem eos qui credituri sunt, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Numquidnam, fratres mei, quia ista signa non fácitis, minime creditis? Sed hæc necessaria in exordio Ecclésiæ fuérunt. Ut enim ad fidem crésceret multitúdo credéntium, miraculis fuerat nutriénda: quia et nos, cum arbústa plantamus, tamdiu eis aquam infúndimus, quoúsque ea in terra jam coaluisse videámus: et si semel radícem fíxerint, irrigátio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. &teDeum [Lectio94] Cyríacus diáconus, cum Sisínio, Largo et Smarágdo diútius inclúsus in cárcere, multa édidit mirácula, in quibus Arthémiam Diocletiáni fíliam précibus a dæmone liberávit; missúsque ad Sáporem Persárum regem, Jobíam étiam ejus filiam a nefário spíritu erípuit. Rege vero ejus patre cum quadringéntis ac trigínta áliis baptizátis, Romam rédiit; ubi, Maximiáni imperatóris jussu comprehénsus, caténis vinctus ante rhedam suam tráhitur; et post dies quátuor e cárcere edúctus, pice liquáta perfúsus et in catásta exténsus, demum cum Largo et Smarágdo aliísque vigínti secúri percússus est via Salária, ad hortos Sallustiános. Quorum córpora in eádem via décimo séptimo Kaléndas Aprílis sepúlta a Joánne presbytero, póstea sexto Idus Augústi a Marcéllo Pontífice et Lucína nóbili fémina líneis velis involúta et pretiósis unguéntis condíta, in ipsíus Lucínæ prædium via Ostiénsi, séptimo ab Urbe lápide transláta sunt. &teDeum