[Rank] Ss. Hippolyti et Cassiani Martyrum;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; [Lectio93] !Commemoratio Ss. Mart. Hippolyti et Cassiani Hippolytus, a sancto Lauréntio baptizatus, domi suæ, dum Eucharistiam sumeret, comprehénsus, et ad Valerianum imperatórem adductus, ab eo de suæ religiónis professióne interrogátus, líbere se Christianum proféssus est. Quam ob rem fustibus cæditur; quibus in verbéribus cum ejus fides constantior invenirétur, munéribus et honórum promissis tentátur. Quæ cum ómnia frustra diceréntur, præfecto occidendus traditur. Qui, domum Hippolyti veniens, ut ejus facultates publicaret, totam familiam christianam esse cognoscit; atque, iis a christiana fide frustra deterritis, primum plumbátis cæsa Concordia, Hippolyti nutríce, quæ ceteros confírmabat, réliquos extra portam Tiburtinam occídi jubet. Hippolytus, indómitis equis raptátus per loca tríbulis et cárduis cónsita, lacerato corpore, spíritum Deo réddidit, unáque cum réliquis a Justino presbytero ad agrum Veranum sepúltus est. Eadem die, ad Forum Syllæ, crudelíssimo supplicio afféctus est Cassianus Martyr; qui, vinctis post terga mánibus, puerórum, quos erudiebat, férreis stylis configendus excarnificandúsque traditur. Quorum quanto erat infirmior vis, tanto ejus pœna martyrii gravior ac diuturnior, pálmaque illustrior. &teDeum [Oratio] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippólyti et Cassiáni veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. $Per Dominum