[Rank] Quinta die infra Octavam S. Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;vide sancti/08-15 [Rule] vide sancti/08-15; 9 lectiones [Lectio1] !Cant 5:8-12 8 adjuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amóre langueo 9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adjurasti nos 10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus 11 caput ejus aurum optimum comæ ejus sicut elatæ palmarum nigræ quasi corvus 12 oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima [Responsory1] @Sancti/08-15:Responsory1 [Lectio2] !Cant 6:1-5 1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat 2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia 3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata 4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad 5 dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis [Responsory2] @Sancti/08-15:Responsory2 [Lectio3] !Cant 6:8-12 8 una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam 9 quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata 10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica 11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab 12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te [Responsory3] @Sancti/08-15:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Bernardi Abbatis. !Serm. 1. de Assumpt. B. M. V. Ergo hodie gloriosa cælos ascendens, supernorum gaudia civium copiosis sine dubio cumulavit augmentis. Hæc est enim cujus salutationis vox et ipsos exsultare facit in gaudio, quos materna adhuc viscera claudunt. Quod si parvuli necdum nati anima liquefacta est, ut Maria locuta est, quid putamus quænam illa fuerit cælestium exsultatio, cum et vocem audire, et videre faciem, et beata ejus frui præsentia meruerunt. [Responsory4] @Sancti/08-15:Responsory4 [Lectio5] Sed et illud quis cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie mundi Regina processerit: et quanto devotionis affectu tota in ejus occursum cælestium legionum prodierit multitudo: quibus ad thronum gloriæ canticis sit deducta: quam placido vultu, quam serena facie, quam divinis amplexibus suscepta a Filio, et super omnem exaltata creaturam, cum eo honore, quo tanta Mater digna fuit; cum ea gloria quæ tantum decuit Filium? [Responsory5] @Sancti/08-15:Responsory5 [Lectio6] Felicia prorsus oscula labiis impressa lactentis, cui virgineo mater applaudebat in gremio. Verum numquid non feliciora censebimus, quæ ab ore sedentis in dextera Patris hodie in beata salutatione suscepit, cum ascenderet ad thronum gloriæ, epithalamium canens, et dicens: Osculetur me osculo oris sui? Christi generationem et Mariæ assumptionem quis enarrabit? Quantum enim gratiæ in terris adepta est præ ceteris, tantum et in cælis obtinet gloriæ singularis. [Responsory6] @Sancti/08-15:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 10:38-42 In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excopit illum in domum suam. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi. !Ex Serm. 27. de Verbis Dom. Transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis. Ergo quod elegit Maria, non auferetur ab ea: a te autem Martha, quod elegisti; utique hoc sequitur, utique hoc subintelhgitur; a te, quod elegisti, auferetur: sed bono tuo auferetur, ut, quod melius est, detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa jam in portu est [Responsory7] @Sancti/08-15:Responsory7 [Lectio8] Videtis ergo, carissimi, et quantum arbitror, jam intelligitis in his duabus mulieribus, quæ ambse fuerunt Domino gratæ, ambæ amabiles, ambæ discipulæ: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis étiam qui non intelligitis, in his duabus mulieribus duas vitas esse figuratas, præsentem et futuram, laboriosam et quietam, ærumnosam et beatam, temporalem et ætérnam. [Responsory8] @Sancti/08-15:Responsory8 [Lectio9] Duæ sunt vitæ: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat hæc vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa, et ærumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham. Hanc ergo, quantum potestis, inspicite: et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur, cogitate. Vita vero iniqua deerat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. &teDeum