[Rank] In Octava Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/08-15 [Rule] vide Sancti/08-15; 9 lectiones [Commemoratio] !Commemoratio Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Mart. @Commune/C3:Oratio proper $Oremus Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impende: et, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. $Per Dominum [Lectio1] De Canticis canticorum. !Cant 8:5-6 5 quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super~ dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi~ violata est genetrix tua 6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia~ fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades~ ignis atque flammarum [Responsory1] @Sancti/08-15:Responsory1 [Lectio2] !Cant 8:7-9 7 aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si~ dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient~ eum 8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die~ quando adloquenda est 9 si murus est ædificemus super eum propugnacula argentea si ostium est~ conpingamus illud tabulis cedrinis [Responsory2] @Sancti/08-15:Responsory2 [Lectio3] !Cant 8:10-13; 10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem~ repperiens 11 vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir~ adfert pro fructu ejus mille argenteos 12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt~ fructus ejus 13 quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam. Fuge~ dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloque cervorum super montes aromatum. [Responsory3] @Sancti/08-15:Responsory3 [Lectio4] De Sermone sancti Bernardi Abbatis. !Serm. 4. de Assumptione, circa med. Non est equidem quod me magis delectet, sed nec est quod terreat magis, quam de~ gloria Virginis Mariæ habere sermonem. Ecce enim si in ea laudavero~ virginitatem, mihi multæ virgines post eam videntur offerri. Si humilitatem~ prædicavero, invenientur forte vel pauci, qui (docente Filio ejus) mites facti~ sunt et humiles corde. Si magnificare voluero misericordiæ ejus multitudinem,~ sunt aliqui misericordiæ viri, étiam et mulieres. Unum est in quo nec primam~ similem visa est, nec habere sequentem, gaudia matris habens cum virginitatis~ honore. Mariæ privilegium est, non dabitur alteri: singulare est, sed continuo~ étiam indicibile invenitur. [Responsory4] @Sancti/08-15:Responsory4 [Lectio5] Verumtamen non hoc tantum, si diligenter attendas, sed ceteras quoque virtutes~ singulares prorsus invenies in Maria, quæ videbantur esse communes. Quæ enim~ vel angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quæ digna fuit Spiritus~ sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? Quanta vero, et quam prætiosa~ humilitatis virtus cum tanta puritate, cum innocentia tanta, cum conscientia~ prorsus absque delicto, imo cum tantæ gratiæ plenitudine? Unde tibi humilitas,~ et tanta humilitas, o beata? Digna plane quam respiceret Dominus, cujus decorem~ concupisceret Rex, cujus odore suavissimo ab æterno illo paterni sinus~ attraheretur accubitu. [Responsory5] @Sancti/08-15:Responsory5 [Lectio6] Ecce jam quibus potiumus votis ascendentem te ad Filium deduximus, et prosecuti~ sumus saltem a longe, Virgo benedicta. Sit pietatis tuæ, ipsam, quam apud Deum~ gratiam invenisti, notam facere mundo, reis veniam, medelam ægris, pusillis~ corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium, et~ liberationem sanctis tuis precibus obtinendo. In hac quoque die solemnitatis et~ lætitiæ dulcissimum Mariæ nomen cum laude invocantibus servulis, per te~ Regina clemens, gratiæ suæ munera largiatur Jesus Christus, Filius tuus,~ Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. [Responsory6] @Sancti/08-15:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 10:38-42 In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha~ nomine, excepit illum in domum suam. Et réliqua. _ Homilia sancti Bernardi Abbatis. !Serm. 2. de Assumpt. B. M. V. Quid introisse eum dicimus in castellum? Etiam in angustissimum virginalis uteri~ diversorium introivit. Denique et mulier quædam excepit illum in domum suam.~ Felix mulier, cujus domus, Salvatore suscepto, inventa est munda quidem, sed~ plane non vacua. Quis enim vacuam dixerit, quam salutat Angelus gratia plenam?~ Neque hoc solum, sed adhuc quoque in eam superventurum asserit Spiritum sanctum.~ Ad quid, putas, nisi ut étiam superimpleat eam? Ad quid, nisi ut adveniente jam~ Spiritu plena sibi, eodem superveniente, nobis quoque superplena et~ supereffluens fiat? [Responsory7] R. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Quia ex te ortus est sol justitiæ, Christus Deus noster. V. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu:~ sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam festivitatem. R. Quia ex te ortus est sol justitiæ, Christus Deus noster. [Lectio8] Intret ergo domum Salvator, et frequenter visitet eam, quam pænitens Lazarus~ mundat, ornat Martha, et Maria replet internæ dedita contemplationi. Sed forte~ curiosus quisquam requirat cur in præsenti evangelica lectione nulla prorsus~ Lazari mentio fiat. Arbitror sane, ne id quidem a proposita similitudine~ dissidere. Virginalem etenim domum intelligi volens Spiritus, siluit non~ incongrue pænitentiam, quæ malum utique comitatur. Absit enim ut proprii~ quidquam inquinamenti domus hæc aliquando habuisse dicatur, ut in ea proinde~ scopa Lazari quæreretur. [Responsory8] @Sancti/08-15:Responsory8 [Lectio93] !Commemoratio Ss. Mart. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano. Tlimotheus Antiochenus, Romam veniens, Melchiade Summo Pontifice, cum per annum~ ibi Christi fidem prædicasset, a Tarquinio Urbis præfecto conjicitur in~ vincula: et post diuturnas carceris ærumnas ad idola perducitur, ut eis~ sacrificet. Quam impietatem summa libertate detestatus, acerbissime cæditur, et~ excarnificatum corpus viva calce perfunditur. In quibus aliusque suppliciis~ constans Martyr capite plectitur. Corpus via Ostiensi prope sepulchrum beati~ Pauli Apostoli sepelitur. Quo die etiam, Alexandro imperatore, apud Ostia~ iberina Hippolytus episcopus Portuensis ob præclaram fidei confessionem~ manibus pedibusque ligatis, in altam foveam aquis plenam præcipitatus, martyrio~ coronatus est, et ibidem a Christianis sepultus. Quo item die, Aureliano~ imperatore, propter eamdem fidem Augustíni Symphorianus adolescens varie tortus~ est. Qui dum ad ultimum supplicium duceretur, matrem ita clamantem audiens: Nate,~ nate, memento æternæ vitæ, cælum suspice, et ibi regnantem intuere: tibi enim~ vita non eripitur, sed mutatur in melius: fortiter Jesu Christi causa carnifici~ collum præbuit. &teDeum