[Rank] S. Petri Claver Confessoris;;Duplex optional;;2;;vide C5 [Rule] vide C5; [Oratio] Deus, qui, abréptos in servitútem Nigrítas ad agnitiónem tui nóminis vocatúrus, beátum Petrum mira in eis juvándis caritáte et patiéntia roborásti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, quæ Jesu Christi sunt quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. $Per eumdem [Lectio94] Petrus Claver, Hispánus Verdúni natus, Societáti Jesu nomen dedit adoléscens móribus innocentíssimis. In Baleárium máxima a sancto Alfónso Rodríguez, qui multa de futúro ejus apostolátu divínitus accéperat, parátos sibi labóres edóctus est. Carthágine Nova in América Meridionáli sacerdótio auctus, Nigrítis turpi mercátu illuc abdúctis vitam suam, interpósita sacraménti fide, plane devóvit. In his autem fovéndis, nutriéndis, curándis, doctrína christiána imbuéndis et baptizándis dici vix potest quanta patiéntia et caritáte annos ámplius quadragínta insudáverit. Quamplúres a médicis desperátos súbito sanitáti restítuit, multis oculórum lúmine captis visum réddidit, tres a mórtuis excitávit. His excéllens méritis atque virtútibus heróicis annos expléverat quátuor et septuagínta, cum die natáli Deíparæ, quam tenérrimo colúerat afféctu, ad Cǽlites migrávit. Eum Leo décimus tértius cǽlitum Sanctórum fastis adscrípsit atque patrónum cæléstem peculiárem sacrárum ad Nigrítas missiónum constítuit. &teDeum [Commemoratio] @Sancti/09-09t:Commemoratio