[Rank] Tertia die infra Octavam S. Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08; 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit~ Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et réliqua. _ De Homilia S. Hierónymi Presbýteri _ Et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel. Si uoluerimus~ Jechoniam in fine primæ tessaradecadis ponere, in sequenti non erunt~ quattuordecim, sed tredecim. Sciamus igitur Jechoniam priorem ipsum esse quem et~ Joacim, secundum autem filium non patrem. Quorum prior describitur; quod~ scriptorum uitio et longitudine temporum apud Græcos Latinosque confusus est. [Lectio8] Jacob autem genuit Joseph. Hunc locum obiecit nobis Julianus Augustus~ dissonantiæ evangelistarum, cur evangelista Matthæus Joseph dixerit filium Jacob, et~ Lucas eum filium appellarit Heli, non intelligens consuetudinem scripturarum,~ quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc~ per Moysem deo jubente præceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis~ mortuus fuerit, alius ejus frater accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris,~ uel propinqui sui. Joseph uirum Mariæ, cum utrum audieris, suspitio tibi non~ subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et~ sponsæ uocentur uxores. [Lectio9] Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.~ Numera a Jechonia usque ad Joseph, et inuenies generationes tredecim.~ Quartadecima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur. Christi autem~ generatio sic erit. Quærat diligens lector, et dicat: Cum Joseph non sit pater~ domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad~ Joseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis scripturarum, ut~ mulierum in generationis ordo texatur: deínde, ex una tribu fuísse Joseph et~ Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam: &teDeum