[Rank] S. Lini Papæ et Martyris;;Semiduplex;;2.2;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones OPapaM=Linum; [Oratio] Deus, qui nos beati Lini Martyris tui atque Pontificis annua solemnitate~ lætificas: concede propitius; ut cujus natalitia colimus, de ejusdem etiam~ protectione gaudeamus. $Per Dominum [Commemoratio] !Commemoratio S. Theclæ Virginis et Martyris @Commune/C6:Oratio proper v. Oremus. Da, quæsumus, omnipotens Deus: ut qui beatæ Theclæ Virginis et Martyris tuæ~ natalitia colimus, et annua solemnitate lætemur, et tantæ fidei proficiamus~ exemplo. $Per Dominum [Lectio4] Linus Pontifex, Volaterris in Etruria natus, primus post Petrum gubernavit~ Ecclesiam. Cujus tanta fides et sanctitas fuit, ut non solum dæmones ejiceret,~ sed √©tiam mortuos revocaret ad vitam. Scripsit res gestas beati Petri, et ea~ maxime quæ ab illo acta sunt contra Simonem magum. Sancivit, ne qua mulier,~ nisi velato capite in ecclesiam introiret. Huic Pontifici caput amputatum est ob~ constantiam christianæ fidei, jussu Saturnini impii et ingratissimi consularis,~ cujus filiam a dæmonum vexatione liberaverat. Sepultus est in Vaticano prope~ sepulchrum principis Apostolorum, nono Kalendas Octobris. Sedit annos undecim,~ menses duos, dies viginti tres, creatis bis mense Decembri episcopis quindecim,~ presbyteris decem et octo. [Lectio5] De Expositione sancti Ambrósii Epíscopi in psalmum centesimum decimum octavum. !Sermone 21. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis trepidavit cor meum. Bene~ hoc Martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat: qui nihil~ rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius torum~ putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum~ sustinere cogatur supplicia: qui loquatur juste, et non audiatur: qui loquatur~ plena salutis, et impugnetur: ut possit dicere, Cum loquebar illis, impugnabant~ me gratis. Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine:~ impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi~ veneficus, qui in nomine Domini gloriatur, cum pietas virtutum omnium~ fundamentum sit. [Lectio6] Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum~ fidei sit magister. Verum qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans.~ Quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis- trepidavit cor meum? Trepidare~ infirmitatis est, timoris atque formidinis. Sed est étiam infirmitas ad salutem,~ est étiam timor sanctorum. Timete Dominum, omnes sancti ejus: et, Beatus vir,~ qui timet Dominum. Qua ratione beatus? Quia in mandatis ejus cupit nimis. [Lectio93] !Commemoratio S. Theclæ Virginis et Martyris Thecla virgo, ex illustribus parentibus Iconii nata, a Paulo Apostolo fidei~ præceptis instituta, miris sanctorum Patrum laudibus celebratur. Quæ decimum~ octavum annum agens: Thamiride sponso relicto, cum eam parentes, quod Christiana~ esset, accusassent, in ardentem rogum, qui, nisi Christo renuntiaret, ei paratus~ erat, prius signo crucis armata seipsam injecit. Sed igne pluvia, quæ repente~ exorta est, exstincto, Antiochiam venit: ubi feris objecta, et tauris in diversa~ incitatis alligata, mox conjecta in fossam plenam serpentibus, ex omnibus Jesu~ Christi gratia liberatur. Cujus ardore fidei et vitæ sanctitate multi ad~ Christum conversi sunt. Iterum in patriam rediens, in montem sola secessit:~ deínde multis virtutibus et miraculis insignis, nonagenaria migravit ad Dominum,~ ac Seleuciæ sepulta est. &teDeum [Lectio94] @Sancti/09-23:Lectio94