[Rank](rubrica tridentina aut rubrica divino) Tertia die infra Octavam Omnium Sanctorum;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01 [Rule] vide Sancti/11-01; 9 lectiones Quorum Festum [Lectio4] De Sermóne sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Sermo 18 de Sanctis. Nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit Sanctorum una concordia, pax cuncta et lætitia continet. Tranquilla sunt omnia et quieta: jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior: quia civitas, ut legitur, illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi Sancti fulgebunt ut stellæ in perpetuas æternitates, et sicut splendor firmamenti, qui erudiunt multos. [Lectio5] Quapropter nox ibi nulla, nullæ tenebræ, concursus nubium nullus, nec frigoris aut ardoris asperitas ulla: sed talis quædam erit rerum temperies, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ, qui et laverunt stolas suas in sanguine Agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die ac nocte. Non est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. [Lectio6] Verum super hæc omnia est, consociari Angelorum et Archangelorum cœtibus: Thronis étiam et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus, omniumque cælestium supernarum Virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina Sanctorum splendidius sideribus micantia, Patriarcharum fide fulgentia, Prophetarum spe lætantia, Apostolorum in duodecim tribubus Israël orbem judicantia, Mártyrum purpureis victoriæ coronis lucentia, Virginum quoque choros candentia serta gestantes inspicere. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua. _ De Homilia S. Augustíni Epíscopi. !Ex Lib. 1. de Serm. Domini in monte. Cap. 2.et 3. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt, qui Deum istis exterioribus oculis quærunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: Et in simplicitate cordis quærite illum. Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest. Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat: et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil in his resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent. [Lectio8] Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et subjicientes rationi, id est, menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine præcipuum et excellens, hoc imperet ceteris non reluctantibus, quæ sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est, mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa Veritas, unigenitus Filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjiciat. Et hæc est pax quæ datur in terra hominibus bonæ voluntatis: hæc vita consummati perfectique sapientis. [Lectio9] De hujusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus sæculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit, auget gloriam quæ secundum Deum est; non aliquid in illo ædificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens, quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. &teDeum