[Rank](rubrica tridentina aut rubrica divino) Septima die infra Octavam Omnium Sanctorum;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01 [Rule] vide Sancti/11-01; 9 lectiones No secunda vespera Quorum Festum [Lectio4] Sermo sancti Joannis Chrysostomi !Serm. de Mart, quod aut imitandi sunt, aut non laudandi. Tom. 3 Qui Sanctorum merita religiosa caritate miratur, quique justorum glorias frequenti laude colloquitur, eorum mores sanctos atque justitiam imitetur: quoniam quem delectat Sancti alicujus meritum, delectare debet par circa cultum Dei obsequium. Quare aut imitari debet, si laudat: aut laudare non debet, si imitari detrectat: ut qui alium laudat, laudabilem se reddat: et qui Sanctorum merita admiratur, mirabilis ipse vitæ sanctitate reddatur. Nam si propterea justos fidelesque diligimus, quod in ipsis justitiam fidemque suspicimus, possumus nos quoque esse quod sunt, si faciamus ipsi quod faciunt. [Lectio5] Neque enim difficile nobis est, quod ab ipsis geritur, imitari, cum sine præcedenti exemplo ab antiquis talia gesta conspicimus: ut non ipsi aliorum æmuli redderentur, sed æmulandæ virtutis seipsos nobis præberent exemplum: ut dum nos ex ipsis, et ex nobis alii proficiunt, sic Christus in suis semper servis in Ecclesia sancta laudetur. Unde ab origine mundi innocens Abel occiditur, Enoch Deo placens transfertur, justus Noë invenitur, Abraham fidelis probatur, Moyses mansuetus dignoscitur, Jesus castus, David lenis, Elias acceptus, Daniel sanctus, tres pueri victores redduntur. [Lectio6] Apostoli discipuli Christi, credentium magistri habentur: e quibus eruditi Confessores fortissimi pugnant, Martyres perfecti triumphant, et christiani semper exercitus diabolum Deo armati debellant. In istis semper pares virtutes, dissimiles pugnæ, gloriosæ victoriæ. Unde tu Christiane delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere, sine certamine triumphare. Exsere vires, fortiter dimica, atrociter in prælio isto concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce: pactum quod spopondisti; conditionem qua accessisti: militiam cui nomen dedisti. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi !Liber 1 de Sermone Domini in monte, cap. 4 In primo gradu, sicut oportebat, positum est regnum cælorum, quod est perfectæ summæque sapientiæ animæ rationalis. Sic ítaque dictum est: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum; tamquam diceretur: Initium sapientiæ timor Domini. Mitibus hereditas data est, tamquam testamentum patris cum pietate quærentibus. Beati mites: quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sunt. Beati qui lugent nunc: quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. [Lectio8] Misericordibus misericordia tamquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus ipsi exhibent. Beati misericordes: quoniam ipsorum miserebitur Deus. Mundis corde facultas est videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda æterna gerentibus. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo est, tamquam perfecte sapientibus, formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis. Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus. Nam illa omnimoda et in angelicam formam mutatio, quæ post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. [Lectio9] Beati ergo, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. Hæc octava sententia, quæ ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octava die in veteri testamento; et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus, idemque primus dies; et celebratione octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus; et numero ipso Pentecostes: nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur. Et tamquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, eo in regnum cælorum ducimur, et hereditatem accipimus, et consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur. Atque ita perfecti omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus. &teDeum