[Rank] S. Martini Episcopi et Confessoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Rule] vide C4a; 9 lectiones [Ant Laudes] Dixérunt discípuli * ad beátum Martínum: Cur nos, pater, déseris, aut cui nos desolátos relínquis? Invádent enim gregem tuum lupi rapáces. Dómine, * si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem: fiat volúntas tua. O virum ineffábilem, * nec labóre victum, nec morte vincéndum, qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit! Oculis ac mánibus * in cælum semper inténtus, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat, allelúja. Martínus * Ábrahæ sinu lætus excípitur: Martínus, hic pauper et módicus, cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur. [Ant 1] O beátum virum, * cujus ánima paradísum póssidet! Unde exsúltant Ángeli, lætántur Archángeli, chorus Sanctórum proclámat, turba Vírginum invítat: Mane nobíscum in ætérnum. [Oratio] Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. $Per Dominum [Commemoratio] !Commemoratio S. Mennæ Mártyris @Commune/C2:Oratio proper $Oremus v. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Mártyris tui natalícia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. $Per Dominum [Invit] Laudémus Deum nostrum * In confessióne beáti Martíni. [Ant Matutinum] Martínus, * adhuc catechúmenus, hac me veste contéxit.;;1 Sanctæ Trinitátis * fidem Martínus conféssus est, et baptísmi grátiam percépit.;;2 Ego signo crucis, * non clípeo protéctus, aut gálea, hóstium cúneos penetrábo secúrus.;;3 V. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum. R. Stolam glóriæ índuit eum. Confído in Dómino * quod fília mea, précibus tuis, reddénda sit sanitáti.;;4 Tetrádius, * cógnita Dei virtúte, ad baptísmi grátiam pervénit.;;5 O ineffábilem virum, * per quem nobis tanta mirácula corúscant!;;8 V. Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi. R. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis. Dóminus Jesus Christus, * non purpurátum aut diadémate reniténtem, se ventúrum esse prædíxit.;;10 Sacérdos Dei, Martíne, * apérti sunt tibi cæli et regnum Patris mei.;;14 Sacérdos Dei, Martíne, * pastor egrégie, ora pro nobis Deum.;;20 V. Tu es sacérdos in ætérnum. R. Secúndum órdinem Melchísedech. [Lectio1] @Commune/C4:Lectio1 [Responsory1] R. Hic est Martínus, eléctus Dei Póntifex, cui Dóminus post Apóstolos tantam grátiam conférre dignátus est, * Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus. V. Sanctæ Trinitátis fidem Martínus conféssus est. R. Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus. [Lectio2] @Commune/C4:Lectio2 [Responsory2] R. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso subíre propter eos labórem: * Fiat volúntas tua. V. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat. R. Fiat volúntas tua. [Lectio3] @Commune/C4:Lectio3 [Responsory3] R. O beátum virum Martínum antístitem, * Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit! V. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem: fiat volúntas tua. R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit! &Gloria R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit! [Lectio4] Martínus, Sabáriæ in Pannónia natus, cum décimum attigísset annum, invítis paréntibus ad ecclésiam confúgiens, in catechumenórum númerum adscríbi vóluit. Quíndecim annos natus in milítiam proféctus, primum in Constántii, deínde Juliáni exércitu militávit. Qui, cum nihil habéret præter arma et vestiméntum quo tegebátur, Ambiáni, páuperi ac nudo, ab eo peténti ut Christi nómine sibi eleemósynam tribúeret, partem chlámydis dedit. Cui sequénti nocte Christus, dimidiáta illa veste indútus, appáruit, hanc mittens vocem: Martínus catechúmenus hac me veste contéxit. [Responsory4] R. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus, * Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat. V. Dum sacraménta offérret beátus Martínus, globus ígneus appáruit super caput ejus. R. Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat. [Lectio5] Decem et octo annos cum habéret, baptizátus est. Quare, relícta militári vita, ad Hilárium Pictaviénsem epíscopum se cóntulit, a quo in acolythórum númerum redáctus est. Post, factus epíscopus Turonénsis, monastérium ædificávit, ubi cum octogínta mónachis sanctíssime aliquámdiu vixit. Qui, cum póstea ad Candacénsem vicum suæ diœcésis in gravem febrim incidísset, assídua Deum oratióne precabátur, ut se ex illo mortáli cárcere liberáret. Quem audiéntes discípuli, sic rogábant: Cur nos, pater déseris? cui nos míseros derelínquis? Quorum voce commótus Martínus, ita Deum orábat: Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem. [Responsory5] R. Beátus Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus, * Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi. V. Víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque discípulis dixit. R. Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi. [Lectio6] Sed, cum eum in illa veheménti febre supínum orántem vidérent discípuli, supplíciter ab eo petiérunt, ut, convérso córpore, tantísper, dum remítteret morbi vis, pronus conquiésceret. Quibus Martínus, Sínite me, inquit, cælum pótius quam terram aspícere, ut, suo jam itínere itúrus ad Dóminum, spíritus dirigátur. Instánte jam morte, viso humáni géneris hoste, Quid, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me funéste repéries. Ea in voce, unum et octogínta annos natus, ánimam Deo réddidit; quam Angelórum chorus excépit, eósque divínas canéntes laudes multi, in primísque sanctus Severínus Coloniénsis epíscopus, audiérunt. [Responsory6] R. Dixérunt discípuli ad beátum Martínum: Cur nos, pater, déseris, aut cui nos desolátos relínquis? * Invádent enim gregem tuum lupi rapáces. V. Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva sunt tibi tua prǽmia: nostri pótius miserére, quos déseris. R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces. &Gloria R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces. [Lectio94] Martínus, Sabáriæ in Pannónia natus, cum décimum attigísset annum, invítis paréntibus ad ecclésiam confúgiens, in catechumenórum númerum adscríbi vóluit. Aduléscens quíndecim annórum in milítiam proféctus, primum in Constántii, deínde Juliáni exércitu militávit. Decem et octo annos natus, cum Ambiáni partem clámydis cuídam páuperi donásset, mira exínde Jesu Christi apparitióne recreátus, álacri ánimo baptísmum suscépit; tum, relícta militári vita, ab Hilário Pictaviénsi epíscopo in acolythórum númerum est recéptus. Póstea factus epíscopus Turonénsis, monastérium ædificávit, ubi cum octogínta mónachis sanctíssime aliquámdiu vixit. Qui, cum ad Candacénsem vicum suæ diœcésis in gravem febrim incidísset, suórum miserátus discipulórum, sic Deum rogábat: Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem. Mox instánte jam morte, viso humáni géneris hoste, Quid, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me funéste repéries. Ea in voce, unum et octogínta annos natus, multis miráculis gloriósus, ánimam Deo réddidit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 11:33-36 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit et in abscóndito ponit neque sub módio, sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 7 Comment. in Luc. cap. 11, post initium Quia in superióribus Ecclésiam Synagógæ prǽtulit, hortátur nos ut fidem pótius nostram ad Ecclésiam transferámus. Lucérna enim fides est, juxta quod scriptum est: Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine. Verbum enim Dei fides nostra est; Verbum Dei lux est; Lucérna est fides: Erat Lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. Lucérna autem lucére non potest, nisi aliúnde lumen accéperit. [Responsory7] R. O beátum virum, in cujus tránsitu Sanctórum canit númerus, Angelórum exsúltat chorus, * Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus! V. Ecclésia virtúte roborátur, sacerdótes Dei revelatióne glorificántur, quem Michaël assúmpsit cum Ángelis. R. Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus! [Lectio8] Hæc est Lucérna quæ accénditur, virtus scílicet nostræ mentis et sensus, ut drachma illa possit, quæ períerat, reperíri. Nemo ergo fidem sub lege constítuat; lex enim intra mensúram est, ultra mensúram grátia; lex obúmbrat, grátia claríficat. Et ídeo nemo fidem suam intra mensúram legis inclúdat, sed ad Ecclésiam cónferat, in qua septifórmis Spíritus relúcet grátia, quam Princeps ille sacerdótum fulgóre supérnæ divinitátis illúminat, ne eam legis umbra restínguat. Dénique lucérna illa, quam matutínis vespertinísque tempóribus, ritu véteri Judæórum, princeps sacerdótum solébat accéndere, velut sub módio sita legis, evánuit; et cívitas illa Jerúsalem quæ in terris est, quæ occídit prophétas, quasi in conválle fletus pósita delitéscit. Illa autem Jerúsalem quæ in cælo est, in qua mílitat fides nostra, in illo altíssimo ómnium locáta monte, hoc est Christo, non potest ténebris et ruínis hujus mundi abscóndi; sed fulgens candóre Solis ætérni, luce nos grátiæ spiritális illúminat. [Responsory8] R. Martínus Ábrahæ sinu lætus excípitur: Martínus, hic pauper et módicus, * Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur. V. Martínus epíscopus migrávit a sæcúlo: vivit in Christo gemma sacerdótum. R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur. &Gloria R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur. [Lectio93] !Commemoratio Pro S. Menna Mart. Mennas Ægýptius, christiánus miles, in persecutióne Diocletiáni et Maximiáni imperatórum, cum pœniténtiæ causa in solitúdinem secessísset, natáli die imperatórum, quo pópulus célebri spectáculo tenebátur, in theátrum prosíliens, líbera voce Gentílium superstitiónem insectabátur. Quam ob rem comprehénsus, et, Pyrrho prǽside, in metrópoli Cottiénsium Phrýgiæ vinctus, loris crudéliter cœditur. Deínde, equúleo tortus, lampádibus ardéntibus ad corpus admótis plagísque cilício confricátis, tum per tríbulos et virgas férreas mánibus ac pédibus colligátis tractus, plumbátis étiam contúsus, demum gládio interfícitur in ignémque conjícitur. Corpus, inde a Christiánis eréptum, sepúltum est ac póstea Constantinópolim translátum. &teDeum [Ant Vespera 3] @:Ant Laudes [Ant 2] @:Ant 1 [Ant 3] O beátum Pontíficem, * qui totis viscéribus diligébat Christum Regem, et non formidábat impérii principátum! o sanctíssima ánima, quam etsi gládius persecutóris non ábstulit, palmam tamen martýrii non amísit!