[Rank] S. Gertrudis Virginis;;Duplex;;3;;vide C6 [Rule] vide C6; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui in corde beátæ Gertrúdis Vírginis jucúndam tibi mansiónem præparásti: ipsíus méritis et intercessióne; cordis nostri máculas cleménter abstérge, et eiúsdem tríbue gaudére consórtio. $Per Dominum [Hymnus Matutinum] @Commune/C6:Hymnus Matutinum pro Virgo tantum et non Martyr [Lectio4] Gertrúdis, Islébii in Saxónia nobili genere nata, quinquénnis in monastério Rodardénsi, ordinis sancti Benedicti, virginitátem suam ac seipsam Jesu Christo óbtulit. Quo ex témpore a mundanis rebus prorsus aliena, virtútique sedulo intenta, cæléstis vitæ genus instituit. Ad humaniórum litterárum notítiam, rerum divinárum cognitiónem adjunxit; quarum meditatióne vehementius ad virtútem incensa, brevi christianam perfectiónem adepta est. De Christo ejusque vitæ mystériis sæpenúmero pio cum animi sensu loquebátur, unamque Dei glóriam cogitans, ad illam vota sua ómnia et actiónes referebat. Quamvis autem multis exímiis natúræ et gratiæ donis a Deo aucta esset, ita tamen sibi ipsa vilescebat, ut, inter præcipua divinæ bonitátis miracula, hoc item memoráret, quod se indigníssimam misericorditer sustinéret. [Lectio5] Trigesimum ætátis annum agens, primum Rodardénsis monasterii, ubi religiosam vitam est professa, deínde Elpediáni præses electa, quadragínta annórum spátio, ea caritate, prudéntia, et regularis disciplinæ studio munus obívit, ut cœnobium religiosæ perfectiónis domicílium viderétur. Utrobíque vero, licet esset ómnium mater et magistra, ómnium tamen minima haberi volebat, ac demissióne pari ministram se exhibebat. Quo liberius Deo vacaret, vigiliis, abstinéntia aliisque cruciátibus corpus afflixit; semperque sui símilis, morum innocéntiam, mansuetúdinem ac patiéntiam prætulit singularem. Proximórum salúti omni ope studuit, piæque curæ copiósum fructum rétulit. Divini amoris vi frequéntes patiebátur éxstases, altíssimæque contemplatiónis et divinæ uniónis donum obtinuit. [Lectio6] Ut meritum acceptíssimæ sibi sponsæ Christus osténderet, in corde Gertrudis jucundam sibi esse mansiónem testátus est. Deiparam Vírginem, véluti matrem et curatricem a Jesu acceptam, pietáte præcipua prosequebátur, ab eáque multa accépit beneficia. Erga diviníssimum Eucharistiæ sacraméntum et passiónem Dómini tanto amóre cum gráti animi sensu afficiebátur, ut intérdum ubéribus lácrimis perfunderétur. Justórum ánimas, piacularibus flammis addictas, quotidiánis subsidiis et precibus juvábat. Multa ad confovéndam pietátem scripsit. Divinárum étiam revelatiónum et prophetíæ dono cláruit. Dénique, flagrantíssimo Dei amóre potius quam morbo languéscens, anno Dómini millesimo ducentésimo nonagesimo secundo vita decessit. Miraculis vivens et post mortem a Deo illustráta est. [Lectio94] Gertrúdis, Islébii in Saxónia nata, quinquénnis in monastério Rodardénsi, órdinis sancti Benedícti, virginitátem suam ac seípsam Jesu Christo óbtulit. Sanctam Mechtíldem magístram hábuit, qua duce ad altíssima contemplatiónis dona pervénit. Erga diviníssimum Eucharístiæ sacraméntum et passiónem Dómini tanta caritáte æstuábat, ut, ea recógitans, ubéribus lácrimis perfunderétur. Multa ad confovéndam pietátem scripsit. Divinárum étiam revelatiónum et prophetíæ dono cláruit. Dénique, flagrantíssimo Dei amóre pótius quam morbo languéscens, vita decéssit, miráculis vivens et post mortem illústris. &teDeum