[Rank] S. Andreæ Apostoli;;Duplex 2 classis;;5.1;;ex C1 [Rank] (rubrica 1960) S. Andreæ Apostoli;;Duplex 2 classis;;5;;ex C1 [Rule] ex C1; 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Psalm5 Vespera=116 Psalm5 Vespera3=138 [Ant Vespera] Salve, crux pretiósa, * súscipe discípulum ejus, qui pepéndit in te magíster meus Christus. Beátus Andréas * orábat, dicens: Dómine, Rex ætérnæ glóriæ, súscipe me pendéntem in patíbulo. Andréas Christi fámulus, * dignus Dei Apóstolus, germánus Petri, et in passióne sócius. Maximílla Christo amábilis * tulit corpus Apóstoli, óptimo loco cum aromátibus sepelívit. Qui persequebántur justum, * demersísti eos, Dómine, in inférno, et in ligno crucis dux justi fuísti. [Capitulum Vespera] !Rom 10:10-11 v. Fratres: Corde enim créditur ad justítiam, ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. $Deo gratias [Ant 1] Unus ex duóbus, * qui secúti sunt Dóminum, erat Andréas, frater Simónis Petri, allelúja. [Oratio] Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. $Per Dominum [Ant Matutinum] Vidit Dóminus * Petrum et Andréam, et vocávit eos.;;18 Veníte post me, * dicit Dóminus, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.;;33 Relíctis rétibus suis, * secúti sunt Dóminum Redemptórem.;;44 V. In omnem terram exívit sonus eórum. R. Et in fines orbis terræ verba eórum. Dignum sibi Dóminus * computávit Mártyrem, quem vocávit Apóstolum, dum esset in mari, allelúja.;;46 Diléxit Andréam * Dóminus in odórem suavitátis.;;60 Bíduo vivens * pendébat in cruce beátus Andréas pro Christi nómine, et docébat pópulum.;;63 V. Constítues eos príncipes super omnem terram. R. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. Non me permíttas, Dómine, * fámulum tuum a te separári: tempus est ut commendétur terræ corpus meum, et me ad te veníre jubéas.;;74 Andréas vero rogábat pópulum, * ut non impedíret passiónem ipsíus.;;96 Accipe me ab homínibus * et redde me magístro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit, allelúja.;;98 V. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus. R. Nimis confortátus est principátus eórum. [Lectio1] De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános !Rom 10:4-9 4 Finis legis, Christus, ad justítiam omni credénti. 5 Móyses enim scripsit, quóniam justítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea. 6 Quæ autem ex fide est justítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere: 7 aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre. 8 Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus. 9 Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Jesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris. [Responsory1] R. Cum perambuláret Dóminus juxta mare Galilǽæ, vidit Petrum et Andréam rétia mitténtes in mare, et vocávit eos, dicens: * Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. V. Erant enim piscatóres, et ait illis. R. Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. [Lectio2] !Rom 10:10-15 10 Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. 11 Dicit enim Scriptúra: Omnis qui credit in illum, non confundétur. 12 Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes qui ínvocant illum. 13 Omnis enim quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. 14 Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? quómodo autem áudient sine prædicánte? 15 Quómodo vero prædicábunt nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! [Responsory2] R. Mox ut vocem Dómini prædicántis audívit beátus Andréas, relíctis rétibus, quorum usu actúque vivébat, * Ætérnæ vitæ secútus est prǽmia largiéntem. V. Hic est qui pro amóre Christi pepéndit in cruce, et pro lege ejus sustínuit passiónem. R. Ætérnæ vitæ secútus est prǽmia largiéntem. [Lectio3] !Rom 10:16-21 16 Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? 17 Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. 19 Sed dico: Numquid Israël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam. 20 Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis, qui me non interrogábant. 21 Ad Israël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem. [Responsory3] R. Doctor bonus et amícus Dei Andréas dúcitur ad crucem, quam a longe aspíciens dixit: Salve, crux, * Súscipe discípulum ejus, qui pepéndit in te magíster meus Christus. V. Salve, crux, quæ in córpore Christi dedicáta es, et ex membris ejus tamquam margarítis ornáta. R. Súscipe discípulum ejus, qui pepéndit in te magíster meus Christus. &Gloria R. Súscipe discípulum ejus, qui pepéndit in te magíster meus Christus. [Lectio4] Andréas Apóstolus, Bethsáidæ natus, qui est Galilǽæ vicus, frater Petri, discípulus Joánnis Baptistæ, cum eum de Christo dicéntem audísset: Ecce Agnus Dei; secútus Jesum, fratrem quoque suum ad eúndem perdúxit. Cum póstea una cum fratre piscarétur in mari Galilǽæ, ambo a prætereúnte Christo Dómino ante álios Apóstolos vocáti illis verbis: Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum; nullam interponéntes moram, et relíctis rétibus, secúti sunt eum. Post cujus passiónem et resurrectiónem, Andréas, cum in Scýthiam Európæ, quæ ei província ad Christi fidem dísseminandam obtígerat, venísset, deínde Epírum ac Thráciam peragrásset; doctrína et miráculis innumerábiles hómines ad Christum convértit. Post, Patras Achájæ proféctus, et in ea urbe plúrimis ad veritátem evangélicam perdúctis, Ægéam procónsulem, prædicatióni evangélicæ resisténtem, libérrime increpávit, quod, qui judex hóminum habéri vellet, Christum Deum ómnium júdicem, a dæmónibus elúsus, non agnósceret. [Responsory4] R. Homo Dei ducebátur ut crucifígerent eum: pópulus autem clamábat voce magna, dicens: * Innocens ejus sanguis sine causa damnátur. V. Cumque dúcerent eum ut crucifigerétur, factus est concúrsus populórum clamántium et dicéntium. R. Innocens ejus sanguis sine causa damnátur. [Lectio5] Tum Ægéas irátus, Désine, inquit, Christum jactáre, cui simília verba nihil profuérunt, quóminus a Judǽis crucifigerétur. Andréam vero de Christo nihilóminus líbere prædicántem quod pro salúte humáni géneris se crucifigéndum obtulísset, ímpia oratióne interpéllat, ac demum hortátur, ut sibi cónsulens, diis velit immoláre. Cui Andréas: Ego omnipoténti Deo, qui unus et verus est, ímmolo cotídie, non taurórum carnes, nec hircórum sánguinem, sed immaculátum Agnum in altári; cujus carnem posteáquam omnis pópulus credéntium manducáverit, Agnus, qui sacrificátus est, ínteger persevérat et vivus. Quam ob rem ira accénsus Ægéas, jubet eum in cárcerem detrúdi unde pópulus Andréam fácile liberásset, nisi ipse sedásset multitúdinem, veheméntius rogans, ne se ad optatíssimam martýrii corónam properántem impedírent. [Responsory5] R. O bona crux, quæ decórem et pulchritúdinem de membris Dómini suscepísti; áccipe me ab homínibus, et redde me magístro meo: * Ut per te me recípiat, qui per te me redémit. V. Beátus Andréas expánsis mánibus ad cælum orábat, dicens: Salva me, bona crux. R. Ut per te me recípiat, qui per te me redémit. [Lectio6] Igitur paulo post in tribúnal prodúctum, cum Ægéas crucis extolléntem mystéria sibíque suam impietátem exprobrántem diútius ferre non posset, in crucem tolli, et Christi mortem imitári jussit. Addúctus Andréas ad locum martýrii, cum crucem vidísset, longe exclamáre cœpit: O bona crux, quæ decórem ex membris Dómini suscepísti, diu desideráta, sollícite amáta, sine intermissióne quæsíta, et aliquándo cupiénti ánimo præparáta: áccipe me ab homínibus, et redde me magístro meo; ut per te me recípiat, qui per te me redémit. Itaque cruci affíxus est: in qua bíduum vivus pendens, et Christi fidem prædicáre nunquam intermíttens, ad eum migrávit, cujus mortis similitúdinem concupíerat. Quæ ómnia presbýteri et diáconi Achájæ, qui ejus passiónem scripsérunt, se ita ut commemoráta sunt, audísse et vidísse testántur. Ejus ossa primum Constantíno imperatóre Constantinópolim, deínde Amálphim transláta sunt. Caput, Pio secúndo Pontífice, Romam allátum, in basílica sancti Petri collocátum est. [Responsory6] R. Expándi manus meas tota die in cruce ad pópulum non credéntem, sed contradicéntem mihi: * Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua. V. Deus ultiónum Dóminus, Deus ultiónum líbere egit: exaltáre, qui júdicas terram, redde retributiónem supérbis. R. Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua. &Gloria R. Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 4:18-22 In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 5 in Evangelia Audístis, fratres caríssimi, quia ad uníus jussiónis vocem Petrus et Andréas relíctis rétibus secúti sunt Redemptórem. Nulla vero hunc fácere adhuc mirácula víderant, nihil ab eo de prǽmio ætérnæ retributiónis audíerant: et tamen ad unum Dómini præcéptum hoc quod possidére videbántur, oblíti sunt. Quanta nos ejus mirácula vidémus, quot flagéllis afflígimur, quántis minárum asperitátibus deterrémur, et tamen vocántem sequi contémnimus. [Responsory7] R. Orávit sanctus Andréas, dum respíceret in cælum, et voce magna clamávit et dixit: Tu es Deus meus, quem vidi: ne me patiáris ab ímpio júdice depóni: * Quia virtútem sanctæ crucis agnóvi. V. Tu es magíster meus Christus, quem diléxi, quem cognóvi, quem conféssus sum: tantúmmodo in ista voce exáudi me. R. Quia virtútem sanctæ crucis agnóvi. [Lectio8] In cælo jam sedet, qui de conversióne nos ádmonet; jam jugo fídei colla géntium súbdidit, jam mundi glóriam strávit, jam ruínis ejus crebrescéntibus, distrícti sui judícii diem propinquántem denúntiat: et tamen supérba mens nostra adhuc non vult hoc sponte desérere, quod cotídie perdit invíta. Quid ergo, fratres caríssimi, quid in ejus judício dictúri sumus, qui ab amóre præséntis sǽculi nec præcéptis fléctimur, nec verbéribus emendámur? [Responsory8] R. Videns crucem Andréas exclamávit, dicens: O crux admirábilis, o crux desiderábilis, o crux quæ per totum mundum rútilas: * Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit. V. O bona crux, quæ decórem et pulchritúdinem de membris Dómini suscepísti. R. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit. &Gloria R. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit. [Lectio9] Sed fortásse áliquis tácitis sibi cogitatiónibus dicat: Ad vocem Domínicam utérque iste piscátor quid, aut quantum dimísit, qui pene nihil hábuit? Sed hac in re, fratres caríssimi, afféctum debémus pótius pensáre quam censum. Multum relíquit, qui sibi nihil retínuit: multum relíquit, qui quantúmlibet parum, totum deséruit. Certe nos et hábita cum amóre possidémus, et ea, quæ mínime habémus, ex desidério quǽrimus. Multum ergo Petrus et Andréas dimísit, quando utérque étiam desidéria habéndi derelíquit. &teDeum [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Ant 2] Concéde nobis * hóminem justum, redde nobis hóminem sanctum: ne interfícias hóminem Deo cárum, justum, mansuétum et pium. [Lectio Prima] !Rom 10:16-18 v. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Capitulum Sexta] !Rom 10:12-13 v. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Ant Vespera 3] @:Ant Vespera:s/\.$/.;;109/m s/\.$/.;;112/m s/\.$/.;;115/m s/\.$/.;;125/m s/\.$/.;;138/m [Ant 3] Cum pervenísset * beátus Andréas ad locum, ubi crux paráta erat, exclamávit et dixit: O bona crux, diu desideráta, et jam concupiscénti ánimo præparáta: secúrus et gaudens vénio ad te, ita et tu exsúltans suscípias me discípulum ejus, qui pepéndit in te.