[Rank] De V die Infra Octavam Immaculatæ Concept. Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2.19;;vide Sancti/12-08 [Rule] vide Sancti/12-08; 9 lectiones; [Lectio4] !Ex Bulla dogmatica Pii Papæ noni. Quoniam quæ ad cultum pertinent, intimo~ plane vinculo cum ejusdem objecto conserta sunt, neque rata et fixa manere~ possunt, si illud anceps sit et in ambiguo versetur, idcirco decessores nostri~ Romani Pontifices omni cura Conceptionis cultum amplificantes illius etiam~ objectum ac doctrinam declarare, et inculcare impensissime studuerunt. Etenim~ clare aperteque docuere, festum agi de Virginis Conceptione, atque uti falsam et~ ab Ecclesiæ mente alienissimam proscripserunt illorum opinionem qui non~ Conceptionem ipsam, sed sanctificationem ab Ecclesia coli arbitrarentur et~ affirmarent. [Lectio5] Neque mitius cum iis agendum esse existimarunt, qui ad labefactandam de~ Immaculata Virginis Conceptione doctrinam excogitato inter primum atque~ alterum Conceptionis instans et momentum discrimine, asserebant, celebrari~ quidem Conceptionem sed non pro primo instanti atque momento. Ipsi namque~ prædecessores nostri suarum partium esse duxerunt, et beatissimæ Virginis~ Conceptionis festum, et Conceptionem pro primo instanti tamquam verum cultus~ objectum omni studio tueri ac propugnare. Hinc decretoria plane verba, quibus~ Alexander septimus decessor noster sinceram Ecclesiæ mentem declaravit,~ inquiens: Sane vetus est Christifidelium erga ejus beatissimam Matrem Virginem~ Mariam pietas sentientium, ejus animam in primo instanti creationis atque~ infusionis in corpus fuísse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum~ Jesu Christi ejus Filii humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis~ præservatam immunem, atque in hoc sensu ejus Conceptionis festivitatem solemni~ ritu colentium et celebrantium. [Lectio6] Atque illud in primis solemne quoque fuit iisdem decessoribus nostris,~ doctrinam de Immaculata Dei Matris Conceptione sartam tectamque omni cura,~ studio et contentione tueri. Etenim non solum nullatenus passi sunt, ipsam~ doctrinam quovis modo a quopiam notari atque traduci, verum étiam longe ulterius~ progressi, perspicuis declarationibus iteratisque vicibus edixerunt: Doctrinam~ qua Immaculatam Virginis Conceptionem profitemur, esse, suoque merito haberi cum~ ecclesiastico cultu plane consonam, eamque veterem, ac prope universalem et~ ejusmodi, quam Romana Ecclesia sibi fovendam tuendamque susceperit, atque omnino~ dignam, quæ in sacra ipsa liturgia, solemnioribusque precibus usurparetur.~ Neque his contenti, ut ipsa de Immaculato Virginis Conceptu doctrina inviolata~ persisteret, opinionem huic doctrinæ adversam, sive publice, sive privatim,~ defendi posse severissime prohibuere, eamque multiplici veluti vulnere confectam~ esse voluerunt. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 1:26-28 In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui~ nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo~ David, et nomen Virginis Maria. Et réliqua. _ Homilia sancti Tharasii Epíscopi. !De Præsentatione Deiparæ. Quibus te laudibus cumulabimus, Maria? O puella immaculata; o virgo impolluta;~ mulierum ornamentum filiarum nitor! O mater Virgo sancta, tu benedicta inter~ mulieres; tu celebrata propter innocentiam; tu obsignata virginitate. Tu Adami~ maledicti expiatio; tu debiti Hevæ solutio. Tu Abelis purissima oblatio;~ primogenitorum delectus; immaculatum sacrificium. Tu Enos in Deum spes non~ pudore suffusa; tu Enoch inita gratia, et in securam vitam migratio. Tu Noë arca,~ et secundæ regenerationis apud Deum conciliatio. Tu regni et sacerdotii~ Melchisedech perillustris splendor; tu Abrahami firma fiducia et promissionis~ futuræ posteritatis obsequens fides. Tu Isaac novum sacrificium et rationale~ holocaustum; tu Jacob in scalam ascensus causa, et fœcunditatis in duodecim~ tribus permanentis expressio nobilissima. Tu Judæ apparuisti secundum stirpem~ filia; tu Josephi pudicitia et veteris AEgypti, nimirum synagogæ Judæorum~ eversio, o Immaculata! Tu Moysis ejusdemque legislatoris liber divinitus~ concinnatus, in quo scriptum est sacramentum regenerationis, et divinis digitis~ insculpta in tabulis lex est tamquam in monte Sina, ubi novus Israël ab~ intelligibilium Aegyptiorum servitute vindicabitur, quemadmodum antiquus populus~ in solitudine manna et aqua de petra satiatus est, petra autem erat Christus e~ tuo gremio proditurus tamquam sponsus de thalamo. Tu Aaronis virga florescens;~ tu es Davidis filia fimbriis aureis circumvestita vario ornatu nitescens. [Lectio8] Tu es prophetarum speculum, et rerum ab illis prænuntiatarum exitus. Te enixe~ Ezechiel vaticinans appellavit portam clausam, per quam nemo hominum umquam~ transibit nisi Dominus Deus solus, et portam clausam conservabit. Te Isaias ille~ in primis grandiloquus prænuntiat virgam Jesse, ex qua flos Christus orietur,~ et fruticibus vitiorum exstirpatis radicitus, plantas divinæ cognitionis in~ agro inseret. Te Jeremias præmonstravit inquiens: Ecce dies venient, dicit~ Dominus, et feriam domui Israël et domui Judæ fœdus novum, quod constitui cum~ patribus eorum, ita significans adventum ortumque filii tui, et populum Gentium~ vocans ad Deum adorandum inde usque a finibus terræ. Te étiam Daniel vir~ desideriorum proclamavit montem ingentem, e quo Christus lapis angularis~ abscindetur, et simulacrum multiformis serpentis ruina atque exitio dissipabit.~ Te honoro agnam immaculatam, te prædico gratia plenam, te cano Dei habitationem~ puram et immaculatam. Et sane ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Per~ mulierem mortem lucrati sumus, per mulierem universa ipse rursus instaurabit.~ Per serpentem cibum accepimus amari saporis, per ipsum vero rursum vescemur cibo~ immortalitatis. Prima parens Heva Cainum in lucem edidit invidiæ et nequitiæ~ principem; unigenitus Filius tuus erit primogenitus vitæ et resurrectionis, O~ inauditum prodigium! O admirandam novitatem! O sapientiam nullis verbis~ coæquandam! [Lectio9] Nos autem populus Dei, gens sancta, congregatio acceptabilis, filii columbæ,~ soboles gratiæ in hac Virginis celebritate puris animis, impollutis labiis,~ multisonis linguis hymnos suavidicos extollamus. Illustre hoc festum, principem~ solemnitatem Angelis lætam et hominum prædicatione dignissimam, prouti par est,~ venerantes illud Ave Gabrielis cum reverentia et gaudio sancto conclamemus. Ave~ delicium Patris, per quam ad ultimos terræ fines Dei cognitio manavit. Ave~ Filii domicilium, de qua ille carne indutus prodivit. Ave sancti Spiritus~ habitaculum ineffabile. Ave sanctior Cherubim; ave gloriosior Seraphim; ave~ cælo altior; ave sole splendidior; ave luna micantior; ave multiplex astrorum~ nitor; ave levis nubes, quæ cælestem pluviam inspergis. Ave aura sancta, quæ~ spiritum malitiæ a terra dissipasti. Ave nobile præconium Prophetarum; ave~ Apostolorum auditus per totum orbem sonus; ave Mártyrum excellens confessio; ave~ Patriarcharum laudatissima prædicatio; ave Sanctorum summum ornamentum. Ave~ causa salutis omnium mortalium; ave regina pacis conciliatrix; ave matrum~ splendor immaculatus. Ave mediatrix omnium, qui sub cælo sunt; ave totius orbis~ reparatio; ave gratia plena, Dominus tecum, qui ante te, et ex te, et nobiscum.~ Ipsi laus cum Patre et sanctissimo et vivifico Spiritu, nunc et semper, et in~ infinita sæcula sæculorum. Amen. &teDeum