[Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 3:1-6 1 Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat; 2 longitúdinem enim diérum et annos vitæ et pacem appónent tibi. 3 Misericórdia et véritas te non déserant: circúmda eas gútturi tuo et descríbe in tábulis cordis tui, 4 et invénies grátiam et disciplínam bonam coram Deo et homínibus. 5 Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ tuæ; 6 in ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. [Responsory1] R. Ne derelínquas me, Dómine, pater et dominátor vitæ meæ, ut non córruam in conspéctu adversariórum meórum: * Ne gáudeat de me inimícus meus. V. Apprehénde arma et scutum et exsúrge in adjutórium mihi. R. Ne gáudeat de me inimícus meus. [Lectio2] !Prov 3:7-10 7 Ne sis sápiens apud temetípsum, time Deum et recéde a malo; 8 sánitas quippe erit umbilíco tuo et irrigátio óssium tuórum. 9 Honóra Dóminum de tua substántia et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei; 10 et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt. [Responsory2] R. Magna enim sunt judícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua: * Magnificásti pópulum tuum et honorásti. V. Transtulísti illos per Mare Rubrum et transvexísti eos per aquam nímiam. R. Magnificásti pópulum tuum et honorásti. [Lectio3] !Prov 3:11-15 11 Disciplínam Dómini, fili mi, ne abícias, nec defícias cum ab eo corríperis; 12 quem enim díligit Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi. 13 Beátus homo qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia. 14 Mélior est acquisítio ejus negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus ejus; 15 pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur, huic non valent comparári. [Responsory3] R. Quæ sunt in corde hóminum, óculi tui vident, Dómine, et in libro tuo ómnia scribéntur: * Homo videt in fácie, Deus autem in corde. V. Omnia enim corda scrutátur, et univérsas méntium cogitatiónes intéllegit. R. Homo videt in fácie, Deus autem in corde. &Gloria R. Homo videt in fácie, Deus autem in corde.