[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 2:1-4 1 Dixi ego in corde meo: Vadam et áffluam delíciis et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vánitas. 2 Risum reputávi errórem et gáudio dixi: Quid frustra decíperis? 3 Cogitávi in corde meo abstráhere a vino carnem meam, ut ánimum meum transférrem ad sapiéntiam, devitarémque stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, quo facto opus est sub sole número diérum vitæ suæ. 4 Magnificávi ópera mea, ædificávi mihi domos et plantávi víneas. [Responsory1] @Tempora/081-1:Responsory1 [Lectio2] !Eccl 2:7-9 7 Possédi servos et ancíllas multámque famíliam hábui, arménta quoque et magnos óvium greges, ultra omnes qui fuérunt ante me in Jerúsalem; 8 coacervávi mihi argéntum et aurum et substántias regum ac provinciárum; feci mihi cantóres et cantatríces et delícias filiórum hóminum, scyphos et úrceos in ministério ad vina fundénda, 9 et supergréssus sum ópibus omnes qui ante me fuérunt in Jerúsalem: sapiéntia quoque perseverávit mecum. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Eccl 2:10-11 10 Et ómnia, quæ desideravérunt óculi mei, non negávi eis, nec prohíbui cor meum, quin omni voluptáte fruerétur et oblectáret se in his quæ præparáveram; et hanc ratus sum partem meam si úterer labóre meo. 11 Cumque me convertíssem ad univérsa ópera, quæ fécerant manus meæ, et ad labóres in quibus frustra sudáveram, vidi in ómnibus vanitátem et afflictiónem ánimi, et nihil permanére sub sole. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3