[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 6:1-2 1 Est et áliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud hómines: 2 vir, cui dedit Deus divítias et substántiam et honórem, et nihil deest ánimæ suæ, ex ómnibus quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria magna est. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory4 [Lectio2] !Eccl 6:3-6 3 Si genúerit quíspiam centum líberos et víxerit multos annos et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non utátur bonis substántiæ suæ sepulturáque cáreat; de hoc ego pronúntio, quod mélior illo sit abortívus. 4 Frustra enim venit et pergit ad ténebras, et oblivióne delébitur nomen ejus. 5 Non vidit solem neque cognóvit distántiam boni et mali, 6 étiam si duóbus míllibus annis víxerit, et non fúerit perfrúitus bonis. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Eccl 6:6-9 6 Nonne ad unum locum próperant ómnia? 7 Omnis labor hóminis in ore ejus; sed ánima ejus non implébitur. 8 Quid habet ámplius sápiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? 9 Mélius est vidére quod cúpias, quam desideráre quod néscias; sed et hoc vánitas est, et præsúmptio spíritus. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6