[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 3:1-6 1 Justórum autem ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. 2 Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum, 3 et quod a nobis est iter extermínium; illi autem sunt in pace; 4 et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. 5 In paucis vexáti in multis bene disponéntur, quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se. 6 Tamqum aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. [Responsory1] @Tempora/081-1:Responsory1 [Lectio2] !Sap 3:7-11 7 Fulgébunt justi et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent; 8 judicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. 9 Qui confídunt in illo intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam donum et pax est eléctis ejus. 10 Impii autem, secúndum quæ cogitavérunt, correptiónem habébunt, qui neglexérunt justum et a Dómino recessérunt. 11 Sapiéntiam enim et disciplínam qui ábicit infélix est; et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu, et inutília ópera eórum. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Sap 5:16-21 16 Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum et cogitátio illórum apud Altíssimum. 17 Ideo accípient regnum decóris et diadéma speciéi de manu Dómini; quóniam déxtera sua teget eos et brácchio sancto suo deféndet illos. 18 Accípiet armatúram zelus illíus et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. 19 Induet pro thoráce justítiam et accípiet pro gálea judícium certum, 20 sumet scutum inexpugnábile æquitátem. 21 Acuet autem duram iram in lánceam, et pugnábit cum illo orbis terrárum contra insensátos. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3