[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 9:13-19 13 Quis hóminum póterit scire consílium Dei? aut quis póterit cogitáre quid velit Deus? 14 Cogitatiónes enim mortálium tímidæ, et incértæ providéntiæ nostræ; 15 corpus enim quod corrúmpitur ággravat ánimam, et terréna inhabitátio déprimit sensum multa cogitántem. 16 Et diffícile æstimámus quæ in terra sunt, et quæ in prospéctu sunt invenímus cum labóre; quæ autem in cælis sunt quis investigábit? 17 Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris Spíritum Sanctum tuum de altíssimis, 18 et sic corréctæ sint sémitæ eórum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didícerint hómines? 19 Nam per sapiéntiam sanáti sunt quicúmque placuérunt tibi, Dómine, a princípio. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio2] !Sap 10:1-5 1 Hæc illum, qui primus formátus est a Deo pater orbis terrárum, cum solus esset creátus, custodívit 2 et edúxit illum a delícto suo, et dedit illi virtútem continéndi ómnia. 3 Ab hac ut recéssit injústus in ira sua, per iram homicídii fratérni depériit. 4 Propter quem, cum aqua deléret terram, sanávit íterum sapiéntia per contemptíbile lignum justum gubérnans. 5 Hæc, et in consénsu nequítiæ cum se natiónes contulíssent, scivit justum et conservávit sine queréla Deo, et in fílii misericórdia fortem custodívit. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory2 [Lectio3] !Sap 10:6-9 6 Hæc justum a pereúntibus ímpiis liberávit fugiéntem, descendénte igne in Pentápolim, 7 quibus in testimónium nequítiæ fumigabúnda constat desérta terra, et incérto témpore fructus habéntes árbores, et incredíbilis ánimæ memória stans figméntum salis. 8 Sapiéntiam enim prætereúntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorárent bona, sed et insipiéntiæ suæ reliquérunt homínibus memóriam, ut in his quæ peccavérunt nec latére potuíssent. 9 Sapiéntia autem hos qui se obsérvant a dolóribus liberávit. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory3