[Lectio1] De libro Sapiéntiæ !Sap 15:1-3 1 Tu autem, Deus noster, suávis et verus es, pátiens et in misericórdia dispónens ómnia. 2 Etenim, si peccavérimus, tui sumus sciéntes magnitúdinem tuam; et, si non peccavérimus, scimus quóniam apud te sumus computáti. 3 Nosse enim te, consummáta justítia est, et scire justítiam et virtútem tuam, radix est immortalitátis. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio2] !Sap 15:4-6 4 Non enim in errórem indúxit nos hóminum malæ artis excogitátio, nec umbra pictúræ labor sine fructu, effígies sculpta per vários colóres, 5 cujus aspéctus insensáto dat concupiscéntiam, et díligit mórtuæ imáginis effígiem sine ánima. 6 Malórum amatóres digni sunt qui spem hábeant in tálibus, et qui fáciunt illos et qui díligunt, et qui colunt. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Sap 15:7-8 7 Sed et fígulus mollem terram premens laborióse fingit ad usus nostros unumquódque vas; et de eódem luto fingit, quæ munda sunt in usum vasa, et simíliter quæ his sunt contrária; horum autem vasórum quis sit usus judex est fígulus. 8 Et cum labóre vano deum fingit de eódem luto ille, qui paulo ante de terra factus fúerat, et post pusíllum redúcit se unde accéptus est, repetítus ánimæ débitum quam habébat. [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3