[Lectio1] De libro Job !Job 4:1-6 1 Respóndens autem Eliphaz Themanítes, dixit: 2 Si cœpérimus loqui tibi, fórsitan moléste accípies; sed concéptum sermónem tenére quis póterit? 3 Ecce docuísti multos et manus lassas roborásti, 4 vacillántes confirmavérunt sermónes tui et génua treméntia confortásti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecísti; tétigit te, et conturbátus es. 6 Ubi est timor tuus, fortitúdo tua, patiéntia tua et perféctio viárum tuárum? [Responsory1] @Tempora/091-0:Responsory2 [Lectio2] !Job 4:7-11 7 Recordáre, óbsecro te, quis umquam ínnocens périit? aut quando recti deléti sunt? 8 Quin pótius vidi eos, qui operántur iniquitátem et séminant dolóres et metunt eos, 9 flante Deo perísse et spíritu iræ ejus esse consúmptos. 10 Rugítus leónis et vox leǽnæ et dentes catulórum leónum contríti sunt; 11 Tigris périit, eo quod non habéret prædam, et cátuli leónis dissipáti sunt. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory1 [Lectio3] !Job 4:12-18 12 Porro ad me dictum est verbum abscónditum, et quasi furtíve suscépit auris mea venas susúrri ejus. 13 In horróre visiónis noctúrnæ, quando solet sopor occupáre hómines, 14 Pavor ténuit me et tremor, et ómnia ossa mea pertérrita sunt, 15 Et cum spíritus, me præsénte, transíret, inhorruérunt pili carnis meæ. 16 Stetit quidam, cujus non agnoscébam vultum, imágo coram óculis meis, et vocem quasi auræ lenis audívi: 17 Numquid homo Dei comparatióne justificábitur? aut Factóre suo púrior erit vir? 18 Ecce qui sérviunt ei, non sunt stábiles, et in Angelis suis réperit pravitátem. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3