[Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 2:19-21 19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrínum cotídie, et de labóre mánuum suárum victum, quem cónsequi póterat, deferébat. 20 Unde factum est ut hædum caprárum accípiens detulísset domi; 21 cujus cum vocem balántis vir ejus audísset, dixit: Vidéte, ne forte furtívus sit; réddite eum dóminis suis, quia non licet nobis aut édere ex furto áliquid aut contíngere. [Responsory1] @Tempora/093-0:Responsory4 [Lectio2] !Tob 2:22-23; 3:1-3 22 Ad hæc uxor ejus iráta respóndit: Maniféste vana facta est spes tua et eleemósynæ tuæ modo apparuérunt. 23 Atque his et áliis hujuscémodi verbis exprobrábat ei. 1 Tunc Tobías ingémuit et cœpit oráre cum lácrimis, 2 dicens: Justus es, Dómine, et ómnia judícia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia, et véritas, et judícium. 3 Et nunc, Dómine, memor esto mei, et ne vindíctam sumas de peccátis meis, neque reminiscáris delícta mea, vel paréntum meórum. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory5 [Lectio3] !Tob 3:4-6 4 Quóniam non obedívimus præcéptis tuis, ídeo tráditi sumus in direptiónem, et captivitátem, et mortem, et in fábulam, et in impropérium ómnibus natiónibus, in quibus dispersísti nos. 5 Et nunc, Dómine, magna judícia tua, quia non égimus secúndum præcépta tua et non ambulávimus sincériter coram te. 6 Et nunc, Dómine, secúndum voluntátem tuam fac mecum, et prǽcipe in pace récipi spíritum meum; éxpedit enim mihi mori magis quam vívere. [Responsory3] @Tempora/093-0:Responsory6