[Lectio1] De libro Esther !Esth 3:1-3 1 Post hæc rex Assuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium ejus super omnes príncipes quos habébat. 2 Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat eis imperátor. Solus Mardochǽus non flectébat genu neque adorábat eum. 3 Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: Cur præter céteros non obsérvas mandátum regis? [Responsory1] @Tempora/095-0:Responsory4 [Lectio2] !Esth 3:4-6 4 Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Judǽum. 5 Quod cum audísset Aman et experiménto probásset quod Mardochǽus non flécteret sibi genu nec se adoráret, irátus est valde 6 et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory7 [Lectio3] !Esth 3:6-7 6 Audíerat enim quod esset gentis Judǽæ, magísque vóluit omnem Judæórum, qui erant in regno Assuéri, pérdere natiónem. 7 Mense primo, cujus vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Assuéri, missa est sors in urnam, quæ Hebráice dícitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæórum debéret intérfici; et exívit mensis duodécimus qui vocátur Adar. [Responsory3] @Tempora/094-0:Responsory3