[Lectio1] De libro Esther !Esth 7:1-4 1 Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. 2 Dixítque ei rex étiam secúnda die, postquam vino incalúerat: Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. 3 Ad quem illa respóndit: Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. 4 Tráditi enim sumus ego et pópulus meus, ut conterámur, jugulémur et pereámus. Atque, útinam in servos et fámulas venderémur: esset tolerábile malum et gemens tacérem; nunc autem hostis noster est cujus crudélitas redúndat in regem. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory4 [Lectio2] !Esth 7:5-7 5 Respondénsque rex Assuérus, ait: Quis est iste et cujus poténtiæ, ut hæc áudeat fácere? 6 Dixítque Esther: Hostis et inimícus noster péssimus iste est Aman. Quod ille áudiens íllico obstúpuit vultum regis ac regínæ ferre non sústinens. 7 Rex autem irátus surréxit et de loco convívii intrávit in hortum arbóribus cónsitum. Aman quoque surréxit ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi parátum malum. [Responsory2] @Tempora/094-0:Responsory7 [Lectio3] !Esth 7:8-10 8 Qui cum revérsus esset de horto nemóribus cónsito et intrásset convívii locum, réperit Aman super léctulum corruísse in quo jacébat Esther et ait: Etiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem ejus. 9 Dixítque Harbóna unus de eunúchis qui stabant in ministério regis: En lignum, quod paráverat Mardochǽo qui locútus est pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos. Cui dixit rex: Appéndite eum in eo. 10 Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochǽo, et regis ira quiévit. [Responsory3] @Tempora/095-0:Responsory3