[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 2:49-54 49 Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis. 50 Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum, 51 et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum. 52 Abraham, nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad justítiam? 53 Joseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti; 54 Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 2:55-63 55 Jesus, dum implévit verbum, factus est dux in Israël; 56 Caleb, dum testificátur in ecclésia, accépit hereditátem; 57 David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula; 58 Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum; 59 Ananías et Azarías et Misaël credéntes, liberáti sunt de flamma; 60 Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum; 61 et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem, quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur. 62 Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória ejus stercus et vermis est: 63 hódie extóllitur et cras non inveniéntur, quia convérsus est in terram suam, et cogitátio ejus périit. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 2:64-69 64 Vos ergo, fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis. 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater; 66 et Judas Maccabǽus fortis víribus a juventúte sua sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli, 67 et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri; 68 retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis. 69 Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3